Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Nominativus

E Vicipaedia

Nominativus estcasus grammaticus, qui inlinguis nominativo-accusativissubiecti officio fungitur, sicutDiscipulus librum legit, ubidiscipulus subiecti officium sustinet, etsuffixum-us nominativumsingularem designat. Altera functio nominativi est attributio praedicativa.

In nonnullis linguis nominativus singularis nullo signo proprio notatur. In lingua Latina quoquegeneris neutri nominativus singularis nullamorpha cadit (cf.lac, ius, cornu, rete) praeter secundam declinationem (utbell-um). Nec generis neutri nominativus abaccusativo differt. Quod vestigiumlinguae Protoindoeuropaeae esse putatur. Quae enim olimlingua ergativa fuisse videtur.[1]

Subiectum

[recensere |fontem recensere]

Casus nominativus subiectumsententiae indicat, sive de activa sive de passivaverbi forma agitur:

  • Caesar hostem vicit
  • A Caesarehostis victus est.

Nonnullis linguis praeterea pronomen significato vacuum subiecti vice fungitur, sicutAngl.it ('id')expletivum:

  • It rains 'pluit'.

Secundum "rationem proiectionis extentam" (extended projection principle),[2] etiam lingua Latina aliaeque linguae quae huiusmodi subiecto formali carentpronomen abstractum habent, quod quidem procedente derivatione syntactica decidit:

  • Pro pluitØ pluit.

Linguae Anglicae etiamitcataphoricum est:

  • [That Catilina conspired against the state]annoyed CiceroIt annoyed Cicero [that Catilina conspired against the state] 'Cicero moleste ferebat, quod Catilina contra rem publicam coniuraret'.

Attributum praedicativum subiecti

[recensere |fontem recensere]

Inverbis stativis, quae actionem non ostendunt, subiectum eiusqueattributum praedicativum nominativo utuntur:

  • Puellapulchra est
  • Sicilia estinsula
  • Tullus manetaegrotus.

Item in verbis apparendi:

  • Illebonus vir nusquam apparet
  • Omnesinsani videntur.

Attributum praedicativum verbi activi (sicutCiceronemconsulem creant) nominativi formam obtinet, cum verbum praedicativum in passivum transformatur:

  • Ciceroconsul creatus est
  • Ex inimicoamicus factus es
  • Fabiusdictator dictus est
  • Homines saepeingrati inveniuntur.

Nominativus absolutus

[recensere |fontem recensere]

Lingua Finnica etiam nominativum absolutum habet, quiablativi absoluti Latini instar modalem clausulam non finitam designat:

  • Hanna istuimieli maassa 'Hanna sedebatanimo humili' (ad verbum: "animus humi")
  • Johannes seisoipää painuksissa 'Johannes stabatcapite demisso' (ad verbum: "caput demissum").

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Bauer 2000: 43-44.
  2. Camacho 2013: 4, 14-15.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Bauer, Brigitte. 2000.Archaic Syntax in Indo-European: The Spread of Transitivity in Latin and French. Mouton de Gruyter.
  • Camacho, José A. 2013.Null Subjects. New York: Cambridge University Press.
  • Palmer, Frank Robert. 1994.Grammatical Roles and Relations. Cambridge University Press.
Partes orationis
(Nomen) substantivum |(Nomen) adiectivum |Nomen numerale |Pronomen |Articulus |Verbum (temporale) |Adverbium |Participium |Coniunctio |Praepositio |Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum etNomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina:Prima |Secunda |Tertia |Quarta |Quinta
Casus:Nominativus |Genetivus |Dativus |Accusativus |Vocativus |Ablativus |Locativus
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nominativus&oldid=3359036"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp