Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Nicolaus Ernst

E Vicipaedia
Wikidata Nicolaus Ernst
Res apudVicidata repertae:
Nicolaus Ernst: imago
Nicolaus Ernst: imago
Nativitas:1 Novembris 1954;Monacum
Patria:Germania

Familia

Coniunx:no value

Nicolaus (Theod.Klaus)Ernst (natus1 Novembris1954Monachii) vir publicusGermaniae et sodalis primoSPD fuit, nunc factionisSinistrae est.

Iuventus et munus

[recensere |fontem recensere]

Quindecim annos natus scholam et parentes reliquit, tirocinium electromechanici fecit. Eodem tempore et sodalis collegii opificum factus est. Annis1979 -1984Hamburgi oeconomiae studebat. Deinde secretarius collegii opificum metallurgicorum fuit.

Cursus honorum

[recensere |fontem recensere]

Ernst, qui ab anno1974 sodalisSPD fuerat, anno2004 cum aliisFactionem Alternativam Labori Rebusque Socialibus condidit, quod SPD factioGerhardo Schröder cancellario duce nimium conservativa iis videbatur. Anno2005 huius factionis legatusDietae Foederalis Germaniae electus est et ad nunc diem manet. Anno2007 cum sodalibus in novam factionem Sinistram iniit et eius praeses vicarius electus est. Anno2009 iterum legatus parlamenti Germanici creatus est.15 Maii2010 praeses factionis una cumGesina Lötzsch electus est. Sed die10 Aprilis2012 ab Lötzsch officio praesidis se recessit, ut marito aegroto et senectute confecto adiuvaret, ut ipsa declaravit. Sunt autem, qui dicant, Lötzsch et propter suffragia perdita factionis Sinistrae se recepisse[1]. Praeses factionis solus mensem Iunium 2012 Ernst mansit.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. FAZ.net die 11 Aprilis 2012

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adNicolaum Ernst spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nicolaus_Ernst&oldid=3723312"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp