Nicolaus Becker (natusBonnae die8 Octobris1809, mortuus Hünshoven inProvincia Colonia Agrippina die28 Augusti1845)iuris peritus etpoetaGermanicus fuit. Notus estauctor "Rheinlied," cantus deRhenoGermanico.
Studiis perfectis anno 1838 auscultator creatus est, antequam scriba in tribunali primae instantiae fieret. Famam autem sibi genuit anno 1840 cantilena »Sie sollen ihn nicht haben, den freien, deutschen Rhein« deRhenoFrancogallis eripiendo.Borussiae rex ei pecuniam sparsit, cum rexBavaricus Ludovicus vas honorarium dono mitti iuberet. Textui de Rheno flumine germanizando plus quam centum musicographi notas addebant: nulla melodia autem vere popularis erat.
Quoniam Franci nonnulli cantu isto offensi erant reactiones haud cessabantur, inter quas notissima replicatioAlfredi de Musset dictis ironicis »Nous l'avons en, votre Rhin allemand«;Alphonsus de Lamartine reconciliationem praetulit poesi sua »Carminis Massiliensis pacifici« (1841). Anthologia carminum eius »Gedichte« (Coloniae Agrippinae 1841) momenti mediocris solummodo habentur.
Henricus Heine propagandam contra Franciam cantilena propulsam minimi aestimavit ut Patris Rheni verba in opereDeutschland. Ein Wintermärchen ostendunt.[1]
![]() | Vicimedia Communia plura habent quae adNicolaum Becker spectant. |