Partes tres habent:perikaryon (soma), vel corpus neuri, ubi situs est nucleus, Nissli corpusculi, et alia organula;dendrita, quae sunt elongationes breves e somate quasi nexus adhibiti cum ceteris neuris, etaxon, pars longissima neuri. E neuris compositi suntnervi, quamobrem particulas primas esse dicunturmedullae spinalis etcerebri. Cerebrum humanum circiter 86milliarda neurorum habet.
Iunctura neurorumsynapsis appellatur. Cuique neuro sunt circiter 10000 synapsium.
Neura deneuroblastis progenitoribus cellularum nervalium emanant. Neuroblasti intra cerebrum embryonale abtuba neurali ad locum eorum destinationis migrant, quo in structuras cerebri imponuntur[12].
12Federative International Committee on Anatomical Terminology (FICAT) (2005).Terminologia Histologica. International terms for human cytology and histology. Philadelphia/Baltimore/New York/London/Buenos Aires/Hong Kong/Sydney/Tokyo: Wolter Kluwers-Lippincott Williams & Wilkins.