Neoplanta anno1694, cum mercatoresSerbi coloniam in altera Danubii ripaPetrovaradino arci ex adverso sitam collocarent, condita est. Die1 Februarii anno1748Maria Theresia imperatrix urbi, quae tum Neoplanta nominata est, iura "liberae regiae civitatis" concessit. Urbs magis magisque florescens olimAthenae Serbicae cognominata est.[2] Anno1765 primumseminariumSerbo-Orthodoxum constitutum est. Insaepto nationali nomineFruška Gora seminario ex adverso sito sunt 17monasteria Serbo-Orthodoxa. Anno1810 primumgymnasium Serbicum Neoplantae inchoatum est.Lupus Karadžić anno1817 scripsit Neoplantam maximam urbem Serbicam toto orbe terrarum esse. Urbs statio militaris eratImperii Austro-Hungarici. Saeculo 20 ineunte maxima incolarum pars erant Serbi,HungarisGermanisque sequentibus.[3]
Primo bello mundano confecto regio cum urbe parsRegni Iugoslaviae facta est. Annis1941 usque ad1945 Neoplanta aRegno Hungariae, quod adPotestates Axis pertinuit, occupata est. PraefectusFranciscus Feketehalmy-Czeydner mense Ianuario1942 1246 togatos deici iussit, inter quos 809Iudaeos, 375 Serbos, 8 Germanos et 18 Hungaros. Plures centeni togatorum sub glacieDanubii demersi aqua suffocati sunt.[4] Exercitu Germano ex urbe fugato anno1944 paene omnes reliqui incolae Germani aut depulsi aut trucidati sunt.
Anno1999 Neoplantabombis percussa et partim deleta est, quaebello Kosoviae abaëroplanisConsociationis ex pacto Atlantico Septemtrionali super Serbiam coniectae sunt. His diebus una cumBelogrado urbe capitali Serbiae locus medius estindustriae redituumque rei publicae.
Anno2022 Neoplanta una cumCouna etEsch-Uelzechtcaput culturale Europaeum fuit.