Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Nasalis bilabialis

E Vicipaedia

Nasalis bilabialis estconsonans, cuius symbolumIPA estm minuscula. Itaque[m] littera simplici ea nasalium bilabialium species signatur, quae in linguis mundi usitatissima est. Aliae autem, quae rariores sunt, species signis diacriticis additis notantur. Consonantes huius generis sunt

Nasales bilabiales sunt insuper consonantesresonantes sive natura sonorae, quia impetus aëris perchordas vocales paene necessario vibrantes dirigitur.


IPADescriptioSpecimen
LinguaOrthographiaIPASensus
mNasalis bilabialisLatinaemimus['emimus]
Nasalis bilabialis surdaMazateca[a][1]'niger'
Nasalis bilabialis palatalizataRussicaбелого['ɛləvə]'albi' (genetivus)
Nasalis bilabialis labializataArrernte orientalis[aɹ̬ə][2]'bonus'
Nasalis bilabialis laryngalizataKwakw'ala[uuxdi][3]'arbor balsamea'
Nasalis bilabialis murmuransHindiकुमा[kʊa:r]'figulus'
m:Nasalis bilabialis longaLatinamamma['mam:a]


Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Ladefoged & Maddieson (1996: 107). Interdum etiam de nasali aspirata dicitur et [m̥ʰ] scribitur (op.cit. 116).
  2. Ladefoged & Maddieson (1996: 357).
  3. Ladefoged & Maddieson (1996: 109).

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Ladefoged, Peter & Maddieson, Ian (1996)The Sounds of the World's Languages. Blackwell: Oxford.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nasalis_bilabialis&oldid=2509908"
Categoria:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp