Narthex (-ecis, m.; ex Graeco verboνάρθηξ) est porticuspronaotemplorum similis ad aditumecclesiae principalem. In ecclesiispalaeochristianis etbyzantinis saepe etiam propatulum (siveatrium) porticibus circumdatum narthex vocatur.
VerbumNarthex (νάρθηξ) Latineferula valet. Quare hoc verbum in partem ecclesiae translatum sit, non liquet. Sunt, qui curriculum ferulis saeptum originem notionis novae ducant.[1]
Narthex inbasilicis palaeochristianis et byzantinis est vestibulum unius tabulationis saepe angustum, quod per totam ecclesiae latitudinem pertinens cumnavi arcuatura coniungitur. Si narthex est intra ecclesiamEsonarthex appellatur, si extraExonarthex.
Hoc aedificii genus interdum etiam in occidente invenitur,[2] ubi partim verbisvestibulum,Atrium,Paradisus velGalilaea vocatur. Stricte dictum atrium estperistylium (claustro monasterii simile), narthex autem solum transeptum angustum ecclesiae antepositum. Occidentali in latere collocari solebat etbaptismati (sibaptisterium non est),paenitentiae et tempestate mala olim etiammatrimonio destinatus erat. Praetereaperegrinis,catechumenis ac poenitentibus locum praebebat.
Litterae saeculi duodecimi narthecem, qui ecclesiaemonasticae adiacebat,Galilaeam vocant. Nomen eliturgia illius temporis deductum est, in quaprocessiodivino officio autmissae anteibat. Iterapostolorum inGalilaeam, ubiChristum ressurectum viderent,[3] symbolice repraesentabat. Ad stationem ante ipsum cultum divinum etiam expiatio pertinebat, quae in "Galilaea" acta est. Ita "Galilaea" locus transitus interpretatus est, quiasalvator a passione in ressurectionem, a morte in vitam transiit.[4]