Constat Napoleonem unum ex optimis ducibus militaribus omnium temporum fuisse. Primo praeceptisSuncii se dedit et eis paruit, cuiusliberde Arte belli in Francogallicum anno1782 conversus erat. Napoleonis gesta, hominis politici, post tes novas sunt etiam amplissima, cuius liber,Codex Civilis appellatur, cuiusiuribus adhuc in Francia servit et a promulgatione1804 anniauctoritatem vehementem in evolutione civili habent.
Difficile est dictu qua innatione Napoleo natus sit:Respublica Genuensis Corsica potita est anno1347, eamque regebat usque ad annum1729, quo anno res novae coeptae sunt. Bellum Corsici gerebant cumGenuensibus, postquam anno1755,Paschali Paoli ducente, facta estRespublica Corsica. Annos novem Genua insulam iterum potiri conabatur, defessa deinde clamFranciae vendit1764. Hoc palam clamato belloque parvo inter annos1768–1769 gesso, Corsica in Franciam gradatim adsimilata est. Nationalismus autem inhibitus fervescitabat, etlingua Italica fuit sua lingua materna. Napoleo ergo nominatus est nomine ItalicoNapoleone di Buonaparte,CorsicoNabolione. Serius se appellare coepit Napoleo modo FrancicoNapoléon Bonaparte.
Mense Ianuario anni1779 Napoleo studia coepitAugustoduno in Francia, utlinguam Francicam disceret. Maio eiusdem anni acceptus est in academiam militaremBrienne-le-Château.? Late fertur sonu Corsico gravi locutum esse neque Francicam linguam recte scribere didicit, quamobrem eum valde condiscipuli eludebant.[4][5] Breonnae? Napoleo cognoscitIoannem-Remigium Moët, praeclarum vinariumvini spumantis, quocum facti sunt amici. Eorum amicitia secundum Ioanni-Remigio provenit, nam eius vinum Napoleo exercitui victorio saepe emit cursumque continenter divertit, si in itinere prope fuerant.
Anno1785, Napoleo tribunus erat. Die19 Decembris anni1793Telonem Martium, urbem inFrancia australi sitam, expugnavit, quae antea amilitibusBritannis atqueHispanis defendebatur. Quam ob rem generalis legionarius promotus est. Anno1795, ad imperatorem designatus est, postquam motum Lutetiae profligavit.
Mense Iunio anno1812, copiae NapoleonisImperium Russicum sine declaratione belli invaserunt et initio prospere bellabant. Exercitus Russicus, a ducibus generalibusMichaele Barclay de Tolly etPetro Bagration ductus, se Francicis dedit. Pugnae prope oppidoKliastitsi (quae ab30 Iulii ad1 Augusti durabat) gratia, finitus est incessus copiarum hostiarum adPetropolem. A16 ad18 Augusti accidit pugnaSmolenscensis. A20 Augusti impositus est novus copiarum Russicarum dux:Michael Kutuzov. Die7 Septembris (26 Augusti Calendarii Iuliani) accidit pugna notabilis prope vicumVorotunum (qui vulgoBorodino dicitur), nunc in regione Moscuensi Russiae locatum. Initio Septembris, Russi concesserunt deMoscua, quae urbs paulo post occupata est a copiis Napoleonis. Sed mense Octobri anno1812 Napoleo cum exercitu, cuius conditio facta est mala, de Moscua concessit. Dein copiae Francicae cedebant et mense Decembri anno 1812 e Russia eiectae sunt. Tamen ei pax oblata est, si tantum Germaniam reliqueret. Id Napoleo acerrime negavit.
16 Octobris -19 Octobris1813 Napoleo apud Lipsiam posteaque proeliis aliis superatus est.31 Martii1814 exercitusRussiae,Borussiae,Austriae sociorumque aliorumLutetiam expugnaverunt.2 Aprilis et Napoleo coactus est ex Lutetia fugere.12 Aprilis primo abdicavit et in exilium ire a ML fidis militibus secutus in insulamIlvam coactus est, ubi4 Maii advenit. Mansit ei titulus imperatoris et regnum per insulam decem milium incolarum. Sed hoc Napoleo contentus non erat.
In Francia,Ludovicus XVIII, fraterLudovici XVI regno potitus est, sed die1 Martii1815 Napoleo evasit ex insula cum militibus et navi egressus est in Valle Aurea, oppidum parvulum inProvincia positum. Napoleo audacter per Provinciam, regionem ut omnibus notus est filoborbonicam, progredi coepit et cum pervenisset adGratianapolim7 Martii Borbonica legio V se coniunxit cum manu Napoleonis. Postea multae aliae legiones Borbonicum exercitum deseruerunt et se coniunxerunt cum Napoleone; ipseMichael Ney, qui paulum antea regi dixerat: "Illiberalem Corsum Lutetiam in ferrea cavea referam," secum Napoleone coniunxit. Postridie, Ludovicus XVIII Lutetia fugit in Belgiam, et Napoleo Lutetiam ingressus est.
Francia recuperata, res attamen arduae erant, nam totius Europae reges, qui antea de novis finibus inter se dissenserunt, tunc omnes Napoleonem imperio spoliare volebant, quare septimam inter se coalitionem conflaverunt.
Napoleoni ergo pugnandum fuit, quamquam id non voluit, et rursus attulit necessarium delectum, qui invisus omnibus erat. Quo facto, concripsit exercitum ducentorum octaginta milia hominum, Britanniae, Russiae, Austriae et Borussiae septigenti milia milites suppeditaverunt.Napoleoni statim proelium committere melius esse visum est, nam si diutius expectavisset, hostes multo melius exercitus paravissent. Napoleo iter fecit ducens exercitum centum viginti milia hominum in Belgium, ubidux Wellingtoniae et Blücher, habentes pro se quisque in imperio similem exercitum, Britannicorum, Borussicorum et Belgarum compositum, erant.Napoleo, inWaterloo, planitie apudBruxellas posita, profligatus die18 Iunii 1815, fugere debuit.
Locus Sanctae Helenae in Oceano Atlantico, plus quam 2000 chiliometra a proxima terra.
Napoleo die22 Iunii secundo abdicavit. Cum Britanni eum comprehendissent, die18 Octobris eius anni inSanctam Helenam, insulam a Francia distantissimam et parvulam, rursus exsulatus est. Illic mortuus est die5 Maii1821.
Nomen Napoleonis (ItaliceNapoleone) deductum esse a nominemartyris Graeci appellatiNeopolus (autNeopolas autNeopolis) dicitur, sed in maxima fontium ad eum Latine spectantium parte,Napoleo legitur.
C. F. A. Fayot, "Un déjeuner aux Tuileries" inLe Constitutionnel (1835); reimpressum in C. F. A. Fayot, ed.,Les Classiques de la table: édition usuelle (Lutetiae, 1846)pp. 521-522
Frédéric Masson,Napoléon chez lui: la journée de l'empereur aux Tuileries. Lutetiae: Dentu, 1894Textus apud Gallica