Mustum quam dulcissimi saporis decoquetur ad tertias et decoctum, sicut supra dixi, defrutum vocatur; quod cum defrixit, transfertur invasa et reponitur, ut post annum sit in usu. potest tamen et post dies novem, quam refrixerit, adici in vinum, et melius est, si anno requieverit. eius defrutisextarius in duasurnas musti adicitur, si mustum exvineiscollinis est, sed, si excampestribus, tresheminae adiciuntur. patimur autem, cum de lacu mustum sublatum est, biduo defervescere et purgari; tertio die defrutum adicimus. deinde interposito biduo, cum id mustum pariter cum defruto deferbuerit, purgatur et ita eo adicitur in binas urnasligula cumulata vel mensurasemunciae bene plenaesalis cocti et triti. sal autem quam candidissimus coicitur inurceo fictili sinepice; qui urceus cum recipit salem, diligenter totus obliniturlutopaleato et ita igni admovetur ac tamdiu torretur, quamdiu strepitum edit; cum silere coepit, finem habet cocturae.[1]