Morphinadependentiae magnopere favet, quiatolerantia etpsychologicadependentia rerum cito nascuntur, quamquam dependentiaphysiica post nonnullos menses fieri potest. Tolerantia depressionis respiratoriae et euphoriae rapidius crescit quam tolerantia analgesiae, multique patientes doloris chronici ergo portione constante nonnullos annos sustinentur. Effectus autem celerius inverti possunt dolore perhyperalgesiam ingravescente.
Morphina est opiatum abundantissimum in opio inventum,latex siccatus ex immaturisPapaveris somniferifructibus. Primum fuitelementum activum eplanta purificatum. Quod est unum ex saltem quinquagintaalkaloideis nonnullorum generum in opiostramento papaverum, et aliis rebus ex papaveris deductis inventorum. Primarius morphinae fons est extractio chemica ex opio.