Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Montes Bercerienses

E Vicipaedia
Mons albi equi White Horse Hill 261 m (Angliae meridianae physica)
Mons albi equi White Horse Hill 261 m
Mons albi equi
White Horse Hill
261 m
Situs in Anglia meridiana

Montes Bercerienses[1] sive AngliceBerkshire Downs sunt montium vel collium series quae limites comitatuumAnglicarumBerceriae etOxoniae definiuntur, oppidoAshbury ad extremitatem occidentalem posito,Streatley ad terminum orientalem et ad ripas fluminisTamesis. Hi montes temporibus mediaevalibusAnglosaxoniceÆscesdun appellabantur, quod nomenAsserius, regisAlfredi biographus, verbis Latinis "mons fraxini" interpretat, fortasse recte.[2][3] Locus excelsissimus estMons Albi Equi[4] seuWhite Horse Hill iuxta castra collinaUffington Castle et superequum album Uffingtonensem eminens. In his montibus (sed loco incerto) AlfredusDanos anno871proelio devicit. Via praehistorica, AngliceThe Ridgeway nuncupata, culmina montium Berceriensium sequitur.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Asserius,Vita Alfredi 37.
  3. Margaret Gelling,The Place-Names of Berkshire (Cantabrigiae, 1973-1976) vol. 1 pp. 2-4
  4. Nomen Latinum in cartulario Abbatiae Abindoniensis saec. XI repertum: W. C. Plenderleath,The White Horses of the West of England (Londiniin: Allen & Storr, 1892)p. 8

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Montes_Bercerienses&oldid=3397429"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp