Ita discernuntur de doctrina religionum apolytheismo, qui multos deos noscens eos veneratur. Religiones plures deos habentes, sed unum ex iis (deum maximum) venerantur,monolatria nominantur. MonotheismusIudaicus secundum opinionem exegeticam praesentem exmonolatria progressus est.
Religiones monotheisticae agnoscent unum solumdeum. Personalis est et individualis, quitranscendens cogitatus est. Universa creavit et capax agendi in rebus orbe terrarum gestis est.Scit omnia, potest omnia, adest ubique,natura habet, quamhomines positiva aestimant, tamen forma absoluta:iustitia infallibilis,caritatem, et benignitatem amplectans.
Denominationes adscriptae sunt masculinae, exempli gratiadominus, pater.
Interdicta sunt simulacra dei, cum adest periculum hominem res a manu propria facta adorare (idololatria). Nam consequitur, hominem naturam propriam ad simulacrum attribuere et tunc isto deo subigendus esse, ut naturam proiectam recuperet. Ergo se temperatlibertatis, nonque potest sine deitate vivere. Monotheismus distinguit de aliis, quia homo non adorat opus ipse factum, sed deum invisibilem.
Fidelesoratione cum deo communicare possunt. Exsistunt ritus, textus praeparatae, sed etiam orationes individuales, quas fidelis dicit.
Secundum monotheismi doctrinam, homocorpore physico et animo (anima) compositus est. Christiana religio animum animamque iterum discernit. Animo sunt ratio et sensus, et animus corpusque humanumIesu Christo accepto connexum. Animus vel anima corpore altius existimatur, quia est immortalis et postmortem vivit.
Notio immortalisanimi humani exGraecia venit, et sero inIudaicam religionem introducta est. Cum ex Graeco cogitatione de anima immortale etiam ea deinferno etcaelo acceptum, quaestio ponebatur, quomodo unus et bonus deus in creatione peccatum ac infernum admitti poterat. Responsum generaliter datum loquitur de libertate voluntatis humanae.
Secundum monotheisticarum religionum doctrinam, omnis homo unicamvitam gerit. Notiones lineariae? hic sunt principia, cumreincarnatione homo iterum et iterum nascitur.
Notione monotheistica,mundus per dei creationem coepit; videcreatio ex nihilo, inultimo iudicio finientem. Mundus adeo creatus modo quodam habet partem divinae naturae.
Islamica agnoscit traditiones Iudaicae-Christianae a deo revelatae. Perfectissima revelatio autem estQur'an (Coranus)), in quo definite explicata dei doctrina est.
Religiones monotheisticae sunt religio Iudaica, religio Mohammedanica, religio Christiana, et recentioris generis Baha‘i.
Iudaei et Mohammedani interdum quaerunt, si Christianismus sit religio monotheistica. Asseveranttrinitatem (Pater, Filius, Spiritus Sanctus) tritheismum esse, id est fides in tres deitates. In filio insuper Christiani adorarent Iesum deum et hominem, quia ambo sit, sine humanopeccato originali.
Una ex multis rationibus putatmonotheismum primo memorationem factum, cumpharao Aegyptiorum rexEchnaton (Amenophis IV)Aton unicum deum sanxerit. Manet autem obscurum, si illeEchnaton existentiam aliorum deorum negavit velAtoni venerationem tantum particularem dare voluit.
Generaliter assumitur iudaicam religionem doctrinam monotheisticam solum saeculo V a.C.n. evolvisse, graeca opinione commota, cum deumJHWH deum gentis propriae (iuxta deis alterum gentium) comprehenserit. Haec autem obloquitur conscientiae hodiernarum religionum Iudaicae, Christiane, Mohammedanae, secundum quas iamAbrahampatriarcham auctorem generis Iudaici circa annum1800 a.C.n. monotheistam fuisse dicitur.
Non est facillimum discrimen monotheismi etpolytheismi. Fautores religionum polytheisticarum saepe suntde facto monotheisti, quia adorant unum deum ex caelo deorum. Hic casushenotheismus appellatur.
Thesis demonotheismo originali deficit de demonstratione. Non sunt omnes religiones continentes fidem in naturam altissimam; multis in religionibus Africae non solum carens cultus, sed etiam collatio testimoniorum historicorum monstrant, missionarios dei altissimi cultum condidisse.
Dever, William G..2003.Who Were the Early Israelites? Grand Rapids Michiganiae: William B. Eerdmans Publishing Co.
Keel, Othmar, et Christoph Uehlinger.2001.Göttinnen, Götter und Gottessymbole: Neue Erkenntnisse zur Religionsgeschichte Kanaans und Israels aufgrund bislang unerschlossener ikonographischer Quellen. Ed 5a. Freiburg/B.: Herder.ISBN 3-451-02134-X. Quaestiones disputatae, 134.