Parcae (fortasse aparcere) inreligione etmythologiaRomana suntfemineaeFatipersonificationes, aliquandoFata uná appellatae. Earumnomen simillimum Graecum estMoirai (Μοῖραι), usitateMoerae Latine conversum, Iovis etThemidis filiae[1] vel secundum aliam traditionem solaeNoctis filiae[2]. Translatumvitae filum omnium mortalium et immortalium a natu admortem moderantur[3]. Etiamdei verentur Parcas, quarum potestatiIuppiter ipse subicitur.
Nomina trium Parcarum sunt:
Prima scripta exstantia quae hasdeitates commemorant sunt tres parvaestelae (cippi) propeLavinium antiquum paulo post finemBelli Orbis Terrarum II inventae.[9] Inscriptionem ferunt:
Neuna fata, Neuna dono, Parca Maurtia dono
Nomina duarum Parcarum Romanarum sic memoriae mandantur (Neuna = Nona,Maurtia = Morta), adque notionemfati conectuntur.[10]
Nonahominis vitae summamdie lustrico decernere habebatur; hoc est die quonomeninfantis eligebatur, qui dies erat diesnonus post natumpuerum etoctavus postpuellam natam.[11]
Iterationundinarum habebaturdies festus et ergonefastus aIulio Caesare,Cornelio Labeone, et aliisscriptoribus dicebatur, quia eodem dieflaminica dialissacrificiumcapriIovi dicatum inRegia facere solebat.[12]
Plura de Parcis apudMetamorphosesOvidii inveniesː 2.654, 5.532, 8.452, 15.781. De mythologicis fabulisPlato etPythagoras Necessitatis filias incosmologiam transtulerunt ubisphaerarum caelestium rotationi aliquid conferunt[13].
![]() | Vicimedia Communia plura habent quae adParcas spectant. |