Sceletus cellulae sivecytosceletus est quasi columna vertebralis cuiusvis cellulae eukaryoticae et ex imprimis tribus partibus componuntur, microtubulis, filamentis intermediis, et filamentis filiformibus, quaeretem cytoplasmaticum cytosceletum formant. Inter eas microtubuli maximae cumdiametro 24 nm sunt. Mensurae filamentorum intermediorum 10 nm, filiformium 6 nm. Forma est cylindrica. Omnes partes intra cellulam, ibi incytoplasmate, inveniuntur.
Structura microtubuli. In sectione transversa microtubulus anuloformis apparet.
Microtubulicylindrus diametro externo 24 nm, interno 12 nm, intellegi potest. In sectione transversa microtubulus vero anuloformis apparet, at diligenter sub microscopio electronico visum, microtubuli ex heliceproteinarum globosarum duarum, hoc est (dimero) constructi sunt: uno α- et uno β-tubulino.
Microtubuli magni momenti sunt inmitosi cumcentreolis regentibus in fasces coeunt etchromosomata sibi adhaerentia ordinant et separant. Qua de causa nonnulla medicamentacancrum impugnantia microtubulorum munus laedunt. Praeterea velutferriviae munere in cellulis fungunturː namproteinae motoriae utcinesinum microtubulis adhaerent atque eis velut inambulant simulvesiculas ferentes. Ita exempli gratianeurotransmissores et elementamembranae reficiendae necessaria quae inneuronum corporibus elaborantur peraxonem usque adsynapticam extremitatem vehuntur.