Michael Lazarev, infamilia nobili natus, in schola navali militari educatus est. Annis1808–1813, cum in classeBalticoImperii Russici militabat, in bello inter Russiam etSueciam annorum1808–1809 et inBello Patrio anni1812 participavit. Annis1813–1816, in naveSuvorov («Суворов»), circumnavigationem suam primam perfecit. Annis1819–1821, ut praefectus navisMirnyj («Мирный») et vicarius praefecti circumnavigationisThaddaei Bellingshausen, fuit particeps repertusAntarcticae multarumque insularum. Annis1822–1825 ad effectum adduxit circumnavigationem suam tertiam, cuius tempore explorationes scientificae inmeteorologia,ethnographia etc. perfectae sunt. Dein Lazarev ut navarchus fuit particeps nonnullarum actionum navalium militarium Imperii Russici contraImperium Ottomanicum (e.g. in pugna clara navali, quae anno1827 propePylum accidit). Ab anno1833 erat praefectus supremus classis atqueportuum Imperii Russici inPonto Euxino.