Michael Bakunin in photographia quamNadar fecit.Insignia familiae nobilis BakuninDomus nativitatisRußland wie es wirklich ist - oratio die iubilaei Rebellionis Novembris Polonicae habita; id famam Bakunin genuit
Nobili genere natus ex anno 1834 stipendia merens exercitum anno 1838 reliquit; anno 1839Berolinum petivit ubi philosophiae - praesertimHegelianae - se dedicavit. Anno autem 1840Dresdam venit. In Germania ab agentibus in rebus observatus maluit inHelvetiam proficisci, ubi membrum activum societatumcommunismum etsocialismum faventium factus est.
Auctoritates Russicae, cum revocationem officialem in patriam non secutus esset, fortunas eius confiscaverunt.Lutetiae, quo se contulerat, die commemorativoRebellionis Novembris Varsoviensis anni 1830, i.e. die 27 Novembris 1847, orationem ardentem habuit. Ibi confraternitatem inter Polonos et Russos necessariam, ut iugiter in Russia quoque res novae fiebant, proposuit. QuoniamMoscua postulavit, ut Bakunin in Russiam deportaretur,Bruxellas fugit. Post res novas Februarias Lutetiam rediit, in seditiosum Berolinum quoque venit necnonPragam ubi conventui Slavorum mense Iunio 1848 interfuit. Denique mense Maio 1849 membrum rectionis revolutionariae Dresdensis creatus est;Chemnicii captus et Königstein transportatus capitis damnatus est. Sed venia ei data est ea condicione ut per omnem vitam in ergastulo futurus esset. Sed mense Iunio 1850Imperio Austriaco et paulo post Russiae traditus est.
Diu in carcere castelli Schlüsselburg proprePetropolim fuit, antequam anno 1855 inSiberiam Orientalem missus est, unde anno 1860 in navigio Americano fugere potuit. Cum anno 1863 seditio inPolonia incohata esset, Bakunin aStockholmia expeditionem ad oras Maris Baltici praeparavit; propter rei eventum infelicemLondinium revenit, ubi velut anarchista cum capitis motionis internationalis (e.g. cumCarolo Marx) acriter rixabatur. Enthei socialistaeHagae congregati vetuerunt, quominus Bakunin socialistarum congressui particeps esset.
Ultimos annosGenavae etLocarni solitarius peregit. Opera minora Lutetiae edita sunt anno 1895, nempe: »Fédéralisme, socialisme et antithéologisme; Lettres sur le patriotisme; Dieu et l'État«; lingua Theodisca anno 1895 Stuttgardiae commercium epistulare hoc: »Sozialpolitischer Briefwechsel mit A. Herzen und Ogarjow« (editore domino Dragomanov).
Wilhelm Blos:Marx oder Bakunin? Karl Marx und Friedrich Engels. Demokratie oder Diktatur? Zeitgemäße Neuausgabe der Berichte an die sozialistische Internationale über Michael Bakunin. Stutgardiae 1920.
Fritz Brupbacher:Michael Bakunin. Der Satan der Revolte. Libertad Verlag, Berolini 1979,ISBN 3-922226-00-0
Heinrich Cunow:Marx oder Bakunin? Karl Marx und Friedrich Engels. Demokratie oder Diktatur? Zeitgemäße Neuausgabe der Berichte an die sozialistische Internationale über Michael Bakunin. Edidit Wilhelm Blos.
Wolfgang Eckhardt:Von der Dresdner Mairevolution zur Ersten Internationale. Untersuchungen zu Leben und Werk Michail Bakunins. Edition AV, Lich 2005,ISBN 3-936049-53-X
Wolfgang Eckhardt:Bakunin vs. Marx. Russland und andere Konfliktthemen in der Internationalen Arbeiterassoziation. In:Beiträge zur Marx-Engels-Forschung. Neue Folge 2012. Argument, Hamburgi 2014,ISBN 978-3-86754-680-5, S. 21–38.
Madeleine Grawitz:Bakunin. Ein Leben für die Freiheit. Edition Nautilus, Hamburgi 1999,ISBN 3-89401-339-7
Ricarda Huch:Michael Bakunin und die Anarchie. Suhrkamp, Francofurti 1972,ISBN 3-518-37993-3
Ernst-Ultrich Knaudt:Fünf Briefe ohne Adresse ─ Bakunin ─ Marx vs. Marx ─ Ćernyśevskij. In:Beiträge zur Marx-Engels-Forschung. Neue Folge 2012. Argument, Hamburgi 2014,ISBN 978-3-86754-680-5, S. 56–82.
Arthur Lehning:Unterhaltungen mit Bakunin. Franz Greno, Nördlingen 1987,ISBN 3-89190-228-X