Ex hac urbe solapagus foederalis consistit, iam anno1824 definitus. Pagus foederalis, cui anno2020 incolarum 9209944[5] sunt, non civitas inter alias quae foederationem Mexicanam constituunt, sed communis pars eius foederationis habetur. In sedecimregiones urbanas (delegaciones) divisus est. Recentiuszona metropolitana vallis Mexicanae multo latior instituta est, omniumNovi Mundi conurbationum maxima, quae anno2010 circa 20116842 incolarum habuit. Ab anno1997 gubernator urbis legatique camerae legislativae comitiis popularibus eliguntur; quibus comitiis usque hodie omnibusfactio revolutionis democraticae victrix fuit.
Nomen urbanum ab hominibus conditae qui seMexica, nos Aztecos appellare solemus, fuitTenochtitlan (fontibus LatinisTemistitlana). Quod nomenHispaniconquisitatores non reiecerunt, sed cum nomine populi coniunxerunt.Municipium, itaMéxico Tenochtitlán anno1524 appellatum, iam anno1585 nomine simplicioriCiudad de México ('civitas Mexicanum') agnitum est. Insignia municipii, anno1523 abimperatoreCarolo decreta, castelloaureo urbem insularem Temistitlanam indicant, fundocaeruleo lacum circumiacentem,pontibus aureis tribusmoles tres pontibus interruptas quae e terra firma in urbem tendebant.
Urbem Temistitlanam die20 Iunii1325 conditam asseverantAnnales de Tlatelolco, aliis fontibus varios dies intra periodum 1320/1332 proponentibus. Inlacu Texcoco iuxta ripam orientalem posita est ad meridianam eiusdem insulae partem, ubi ad borealem partem urbsTlatelolco a gente cognata fere eodem tempore condita est. Hac enim valle nonnullae urbes, quae et civitates liberae, haud longe inter se distantesflorebant.Reges autem Temistitlanae, latiore graduatim potestate vindicata,saeculo sexto decimo ineunte per montes ad orienten versus usque ad litoraSinus Mexicani, occidenti ad oramOceani Pacifici mercatores, gubernatores, regulos tributarios constituebant. Eo igitur sicut ad imperii metropolimFerdinandus Cortesius die8 Novembris1519 perveniens regemMutezumam mox incarceravit et die29 Iunii1520 interfecit, populum dominare coepit, comites Hispanos introduxit, ipsam urbem capitalem (e qua breve temporis spatium expulsus est) inter menses Maium et Augustum anni1521 reconquisivit et magna parte destruxit.
Inter ruinas Temistitlanae Mexicopolis die13 Augusti1521 a Cortesio condita est. Ibihabitationes Hispanorum optimatum media urbe, indigenarum in suburbiis congregatae sunt, omnibus autem in foris et macellis intermixtis. Ibi archiepiscopi Mexiconenses seu Mexicopolitani provinciam ecclesiasticam Novae Hispaniae regebant, quorum primusIoannes de Sumaraga die20 Augusti1530 instauratus est, eccclesia cathedrali media urbe elapidibusTempli Maioris deorumVitzliputzli etTlaloc constructa. Ibi etreges vicarii pro rege Hispanico praesidia sua statuerunt, quorum primusAntonius de Mendoza a die14 Novembris1535 imperabat. Restructionem magnificationemque urbis Mexicopolis interpestilentias Novi Mundi descripsitToribius Motolinía Franciscanus:
Septima pestilentia fuit aedificatio magnae urbis Mexiconensis, quo primis annis ibant plures homines quam inter templi Hierosolymitani constructionem. Tanti gentes ad has labores ibant ut aegre quis vias et semitas, quamquam latas, transire potuisset. In nonnullos collabebant trabes, alii a summis aedificiis cadebant, in capita aliorum incidebantur aedificia quae hic deletenda essent ut alibi erigantur nova. Mortui sunt multiIndi praesertim e deletione templorum demoniacorum, e quibus, per multos annos sublabentibus,lapides innumerabiles extrahebantur.[t 1][6]
In loco "Guadalupia" appellataIoannes Didacus anno1531 dixit sevirginem Mariam saepe vidisse. Guadalupiae celeberrima basilica in honorem Virginis erecta est.
↑La septima plaga fué la edificación de la gran ciudad de México, en la cual los primeros años andaba más gente que en la edificación del tempio de Jerusalén; era tanta la gente que andaba en las obras que apeñas podía hombre romper por algunas calles y calzadas, aunque son muy anchas; y en las obras a unos tomaban las vigas, otros caían de alto, a otros tomaban debajo los edificios que deshacían en una parte para hacer en otra, en especial cuando deshicieron los templos principales del demonio. Allí murieron muchos Indios, y tardaron muchos años hasta los arrancar de cepa, de los cuales salió infinidad de piedra.
Álvarez Arredondo, Ricardo A.2002.Historia de las formas de gobierno de la Ciudad de México. Grupo Parlamentario del Partido de la Revolución Democrática: Cámara de Diputados, LVIII Legislatura. Mexici: Congreso de la Unión.
Bernal, Rafael.1994.Mestizaje y criollismo en la literatura de la Nueva España del siglo XVI. Mexici: Banco de México.
Garibay K., Ángel María.1992,1950.Poesía indígena de la Altiplanicie. Mexici: Universidad Nacional Autónoma de México.
Garza, Gustavo.2000.La Ciudad de México en el fin del segundo milenio. Mexici: El Colegio de México, Centro de Estudios Demográficos y de Desarrollo Urbano.ISBN 968-12-0996-6,ISBN 978-968-12-0996-4.
Instituto Nacional de Geografía, Estadística e Informática.2006.Distrito Federal: Anuario estadístico. INEGI, Aguascalientes. ISBN 01888544.
Mathieu, Dominique.2004. ¿Qué significó la democratización en la gestión urbana? InLos primeros cien años: Los próximos cien, ed. Kuri Rodríguez et Ariel y Sergio Tamayo Flores Alatorre, 173-188. Mexici: Universidad Autónoma Metropolitana.
Partida Bush, Virgilio, et Carlos Anzaldo Gómes.1998.Escenarios demográficos y urbanos de la zona metropolitana de la Ciudad de México.PDF. Mexici: Conapo.ISBN 970-628-300-5.
Paz, Octavio.2003.El laberinto de la soledad. Barcinonae: Cátedra.
Terrazas, Óscar.2004. La centralidad metropolitana en la Ciudad de México. InLos primeros cien años: Los próximos cien, ed. Kuri Rodríguez et Ariel y Sergio Tamayo Flores Alatorre, 235-266. Mexici: Universidad Autónoma Metropolitana.
Ward, Peter M.2004. Gobierno y democracia en el Distrito Federal: Cárdenas, el PRD y el huevo del párroco. InLos primeros cien años: Los próximos cien, ed. Kuri Rodríguez et Ariel y Sergio Tamayo Flores Alatorre, 189-234. Mexici: Universidad Autónoma Metropolitana.
Zolov, Eric.2004. Notas sobre la capital en su contribución hegemónica. InLos primeros cien años: Los próximos cien, ed. Kuri Rodríguez et Ariel y Sergio Tamayo Flores Alatorre, 111-126. Mexici: Universidad Autónoma Metropolitana.