Gasium naturale componitur praecipue methano etgas thermocepicum putatur. Biogasum enim constituitur praecipue fermentismateriarumorganicarum animalium vel vegetalium, absentioxygenio. Factum estbacteriis methanogenis (quae methanum producunt) quae vivunt in mediis sine oxygenio.
Methanum est solumhydrocarboneum classicum qui potest fieri processu naturali?. Utimurgaso naturali, ergo methano fossili, sed usus methanirenovabilis, etiam appellati biogasi crescit inSuecia,Germania, et alibi.
Methanum naturaliter effunditur ab areis humidis cum pauco oxygenio tamquam paludibus et terris inundatis. Formatur etiam instomacho mammiferorum. Est alioquin gasum cumpeditur.
Methani molecula unam atomum carbonii (C) et 4 atoma hydrogenii (h) possidet. Ligationes inter atoma covalentes sunt. Electrona ultimi strati atomi carbonii promotionem, postea hybridationem sp3 faciunt. Qua de causa molecula methani structuram tetrahedricam habet.
Praeterea methani molecula apolaris est. Hoc gasum non cum solventibus polaribus dissolvi potest.