Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Mentor (persona)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam:Mentor.
Helena Telemachum recognoscit (Telemacho et Mentore apud Menelaum sedentibus) abIoanne Iacobo Lagrenée anno1795 picta (EremitagiumPetropoli)

Mentor (-oris,m.) (GraeceΜέντωρ -ορος) estOdysseae persona. Ante resOdysseae actas Mentor fuerat amicusUlixis, quo suadente fitTelemachi tutor. Poëta de hoc Mentore nihil narrat nisi quod consilium suum in senatuIthacensium profert.

Mox deaAthena, Ulixis et Telemachi patrona, forma Mentoris adsumpta, Telemacho se monstrans iter adGraeciam suadet et in eo itinere se adsociat. Telemachus igitur una cum socio (quem amicum mortalem esse censet, sed re vera protectricem divinam)NestoremPyli etMenelaumSpartae visitat. Persona Mentoris plenius in opere quodam scriptorisFrancogallicoFénelon anno1699 edito, tituloLes aventures de Télémaque, evolvitur.

Ob eam historiam verbummentor in varias linguas hodiernas sensum communem "tutorem" seu "consiliarium" seu "personalem magistrum" habet.

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Mentor_(persona)&oldid=3744607"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp