Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Pontus Euxinus

E Vicipaedia
(Redirectum deMare Nigrum)
Tabula Ponti Euxini (Maris Nigri).
Vide etiam paginam discretivam:Pontus.

Pontus Euxinus[1] (Graece Εύξεινος Πόντος,Mare Hospitale) velPontus tantum, siveMare Scythicum etMare Nigrum[2], estmare abEuropa,Anatolia, etCaucaso finitum, quod adOceanum Atlanticum via maribusMediterraneo etAegaeo et variisfretis adligatur. FretumBosporus, situsByzantii, antiquissimaecivitatisGraecae, Pontum adPropontidem adligat, et fretumHellespontus illud mare adregionem Mare Aegaeum Mediterranei conectit. HaeaquaeEuropam Orientalem etAsiam Occidentalem separant. Pontus praeterea adPaludem Maeotidem aBosporo Cimmerio adligat.

Pontus Euxinus (Mare Nigrum)Bathy in urbeGeorgiaGeorgiana.

Pontus Euxinusaream plus quam 422 miliachm²,volumen autem circa 555 miliachm³ habet. Maxima huius marisaltitudo est 2210 metra, mediocris 1240 metra.

Villa prisca,Nidus Hirundinis vocata, inpaeninsulaCrimaea.

Interflumina quae in Pontum defluunt suntAsiaces[3],Borysthenes (Danapris),Enguri[4],Halys,Hister,Hypanis,Ingulus,Sangarius,Phasis,Tyras, et alia.

Insulis magnis Pontus caret, praeterlinguas terrae,sinus a mari seiungentes (sicutDromos Achilleos etCephalonesos); ex insularum parvarum numeroAchillea insula in parte maris septentrio-occidentali memoranda est.

De nomine

[recensere |fontem recensere]

De nomine antiquissimo

[recensere |fontem recensere]

Pontus Euxinus inEuripideaIphigenia Taurica pontus Axinus (ἄξεινος, inhospitalis) appellatur.[5] Hoc est mare sine hospitibus, mare quod hospites non recipit, mare hospitibus infestumː quod optime cum argumentotragoediae congruit. Quodnomen antiquissimum nomen Graecum fuisse creditur, et postea in Euxinum ("hospitibus amicus") infausti ominis vitandi causa mutatum esse. Namaxinus translitteratio Graeca verbi Iranici[6] esse videtur, quodcyaneum[7]colorem designabat (sensus 'mare inhospitale' exetymologia populari natus est)[8].

De nominibus hodiernis

[recensere |fontem recensere]

Hodierna maris nomina plerumque 'Mare Nigrum'significant, ut incivitatibus quae mare adiacent:[9]

  • Abasgice Амшын Еиқәа (liiteris LatinisAmʂən Eikʰʷa,Abecedario Phonetico Internationali ɑmʂɨn ɛjkʷʰɑ)
  • Adygeice Хы шӏуцӏэ (Xı ṩʔutsʔə, xə ʃʼəw.t͡sʼa)
  • Armenice Սեւ ծով (Sev tsov, sɛv t͡sɔv)
  • Bulgarice Черно море (Černo more, t͡ʃɛrno moˈrɛ)
  • DacoromaniceMarea Neagră (ˈmare̯a ˈne̯aɡrə)
  • Georgiane შავი ზღვა (shavi zghva, ʃɑvi zɣvɑ)
  • Lazice etMingrelice უჩა ზუღა (Ucha Zugha, utʃɑ zuɣɑ), vel breviter ზუღა (Zugha, zuɣɑ, i.e. "Mare")
  • Russice Чёрное мо́рe (Čjornoje móre,ˈtɕornəjə ˈmorʲə)
  • Tatarice Taurice Къара денъиз (Qara deñiz, qɑrɑ deŋiz)
  • TurciceKaradeniz (kaˈɾadeniz)
  • Ucrainice Чорне море (Čorne more, ˈtʃɔrnɛ ˈmɔrɛ)

Quae autem nomina inlitteris antesaeculo tertio decimo non inveniuntur.[10]

InGraecia,Mare Euxinum, nomenhistoricum, cui est altera significatio, iam late adhibetur:

  • Neograece Eύξεινος Πόντος (litteris LatinisEúxinos Póndos,Abecedario Phonetico Internationaliˈefksinos ˈpondos); nomen Neograecum Μαύρη Θάλασσα (Mávri Thálassa, ˈmavri ˈθalasa),lit. "Mare Nigrum", etiam adhibetur, sed minime.

De gentibus olim circumiacentibus

[recensere |fontem recensere]

Gentes etregna, quae inlitoribus Pontiflorebant, tam permulta erant, ut vix enumerari possint. AntiquitusThracesoccidentale litus Ponti colebant,ScythaeTauriqueseptentrionale,Abasgi etColchiorientale,Phryges aliaequeAsiaeque Minoris gentesmeridianum.Millennio primo a.C.n., permultaecoloniae Graecae Pontu circumcingentes deductae sunt.Urbium Graecarum in litoreAsiaticoHeraclea Pontica,Sinope,Trapezus,Cerasus nominandae sunt, in litore ThracicoSalmydessus,Mesembria,Odessus,Tomis, inScythiaTyras,Olbia Pontica,Tanais,Bata,Gorgippia, inTaurideChersonesus Taurica,Cercinitis,Calos Limen,Panticapaeum, in Caucasico litoreBathys Limen,Phasis,Dioscurias.

ImperiaRomanum,Byzantinum,Ottomanicum,Russicum litora Ponti possidebant. Hodie litus meridianumTurcicum est, occidentaleBulgaricum etRomanicum, septentrionaleUcrainicum etRussicum, orientaleAbasgicum etGeorgianum.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Iohannes Iacobus Hofmannus,Lexicon universale (1698)~,t. III, p. 840.
  2. J. G. Th. Graesse,Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909.Brunsvici, 1972, 3 voll.)1 (A–D),2 (E–M),3 (N–Z)
  3. VulgoTiligul;Pomponii MelaeChorographia II 7; velAxiaces, —PliniiHist. nat. II 230, IV 82; Alexii ScatebraniInitia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 561.
  4. G.H. Lünemann,Descriptio Caucasi, pp. 34, 43.
  5. Versus 218, 395, et passim alias. ConferPlinium Maiorem VI.1ːPontus Euxinus, antea ab inhospitali feritate Axinus appellatus.
  6. Sermo Scytharum Iranicus erat.
  7. Euripides,Iphigenia in Tauris 393.
  8. E. Boisacq,"Le nom de la mer Noire en grec ancien,"Revue belge de Philologie et d'Histoire, 1924ː 315–17.
  9. Özhan Öztürk (2005). Karadeniz Ansiklopedik Sözlük. Constantinopoli: Heyamola Yayınları. pp. 617–20 .
  10. Schmitt 1989: 310–13.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Ascherson, Neal.1996.Black Sea. Vintage.ISBN 0-09-959371-8.
  • Dimitrov, Petko, et Dimitar Dimitrov.2004.The Black Sea, the Flood an the Ancient Myths. Varna.
  • Ghervas, Stella.2008. Odessa et les confins de l'Europe: un éclairage historique. InLieux d'Europe: Mythes et limites, ed. Stella Ghervas et François Rosset. Lutetiae: Editions de la Maison des sciences de l'homme.ISBN 978-2-7351-1182-4.
  • King, Charles.2004.The Black Sea: A History.ISBN 0-19-924161-9.
  • Ryan, William, et Walter Pitman.1999.Noah's Flood.ISBN 0-684-85920-3.
  • Öztürk, Özhan.2005.Karadeniz: Ansiklopedik Sözlük. (Mare Nigrum: Dictionarium Encyclopaedicum.) 2 voll. Istanbul: Heyamola Publishing.ISBN 975-6121-00-9.
  • Schmitt, Rüdiger.1996. Considerations on the Name of the Black Sea. InHellas und der griechische Osten, 219–24. Saarbrücken.
  • West, Stephanie.2003. "The Most Marvellous of All Seas:The Greek Encounter with the Euxine."Greece & Rome 50 (2): 51–167.
  • Агбунов М. В.,Античная лоция Чёрного моря. — Мoscuae: Наука,1987.
  • Кузьминская Г. Г.Чёрное море. — Краснодар: Кн. изд-во,1972.
  • Сорокин Ю. И.Чёрное море: Природа, ресурсы. — Мoscuae: Наука,1982.
  • Степанов В., Андреев В.Чёрное море. — Л. : Гидрометеоиздат,1981.
  • Филиппов Д. М.Циркуляция и структура вод Чёрного моря. — Мoscuae: Наука,1968.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adPontum Euxinum spectant.
Situs geographici et historici:Locus:43°24′36″N 34°15′36″E •OpenStreetMap •GeoNames •Thesaurus Getty •Pleiades •Store norske Lexikon


Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Pontus_Euxinus&oldid=3835271"
Categoria:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp