Nativitas:26 Decembris 1893;Shaoshan Obitus:9 Septembris 1976;Zhongnanhai Patria:Familia Cim,Republic of China,Chinese Soviet Republic,Res publica popularis Sinarum Nomen nativum:毛澤東
Ad Mao creatio Sinae cohaesae et liberae ab externa dominatione attribuitur, primum postopii bellum, et eodem tempore illi obiurgatur fuisse artificiose repressor, usus esse operibus coactis et excidium centenum miliumagricolarum provocavisse, simul ac annonam ab anno1958 ad1961 et vim "mutationis culturalis." Eo imperante (1949–1976), multa decies centena milia hominum nonnatura decesserunt. Notus erat in Sina qualis "Quater Magnus": "Magnus Magister, Magnus Princeps, Magnus Dux, Magnus Gubernator" (伟大导师,伟大领袖,伟大统帅,伟大舵手).
Natus est in provinciaHunan exfamiliaagricolarum modice locupleti.Scholam frequentavit usque fuittredecim annos natus, tunc in labore agricolo? obligatus. Patriam domum reliquit post conflictum cumpatre, atque Changshae, incapite provinciae, studuit. Notiones politicas occidentales novit, imprimis notionesSun Yat-Sen, ducis rei publicae.
Anno1911, mense Octobri, revolutionariumbellum coepit contradomum Manchu, quae in rempublicam dominabatur, et proelia usque ad Hunan pervenerunt: nomen Mao fuit inter conscriptos inexercitu revolutionario ab initio rei publicae Sinensis anno1912.
Ab anno1913 usque ad1918, studuit apud Scholam Normalem provinciae Hunan, etphilosophiam,historiam, et litteras Sinenses didicit. Studium et comprehensionemmentis occidentalis et administrationis rei publicae persecutus est. Dux iuvenum studiis deditis factus est in compluribus societatibus.Pechinum anno1919 immigravit, ubi philosophiae et modi docendi studia coepit. Inbibliotheca universitaria operam dedit, et inTu Hsiu Chen etLique Chao Ta incidit, conditores factionis communistae Sinensis.
Interfuit anno1919 "motibus 4 Maii" contra moresIaponenses, secundum consilium foederisVersaliarum, regionum Sinensium quae antea fuerantGermaniae; propter hoc adhaesitMarxismo-Leninismo, et anno1921 interfuit ad factionem communisticam Sinensem condendam. Subsequentibus annis perseveravit, contra directionem philosovieticam suorum comitum, pro agricolarum vi in rebus novis adquirendis.
Anno1927,Chiang Kai-shek rerum potitus est et contra communistas se vertit. Post suam seiunctionem aKuomintang, Mao Zedong motus rerum novarum inHunan et Jangxi? regionibus et agile corpus militare constituit ad defendendum cum celeribus gestis ab impetu veterum sociorum.
Anno1934, mense Octobri, Mao Zedong et exercitus suus ruperunt circuitum copiarum quas Kuomintang circum eos posuerat et processit septentrionem et orientem versus, itaMagnum Iter (1934-1935) ad Yanan urbem incipiendo, in ProvinciaXansia, quae mutata est inregionem novam communistam. Haec mirabiles res gestae confirmaverunt eiuslibertatem a Kuomintang et Mao vir clarissimus Factionis Communistae Sinensis factus est.
Die7 Iulii1937,Iaponici Sinam invaserunt post "casum pontis Marci Poli", quod fuit initium belli mundani secundi inAsia. Ab anno1936 usque ad annum1940, Mao se argumentis communistarum pro-sovieticis opposuit et potuit suam opinionem imponere, a factione suos adversarios amovens. Anno1945 Mao confirmatus est dux factionis, quia nominatus est praeses Comitatus Centralis anno 1945 apud conventionem factionis communisticae octavam.
Post aggressionem Iaponicam, bello confecto, milites revolutionarii circiter decies centena milia numerabantur, et factio communista potestatem politicam habebat inter 90 000 000 Sinensium incolarum. Post impetum Iaponicum (1937) Factio Communista Sinensis et Kuomintang novum foedus fecerunt, sed post finem belli (1946) bellum civile ortum est inter communistas et nationalistas et prosecutum est usque ad annum1949 cum clade Kuomintangis.
Die primo Octobris1949, Respublica Populi Sinensis proclamata est in foro Tienanmen Pechini. Mense Decembri Mao proclamatus est praeses civitatis.
Anno1954, nova constitutione promulgata, Mao Zedong confirmatus est praeses Reipublicae et iniit transitionem socialistam quae faceret Sinam tertiam potentiam mundi post Civitates Foederatas Americae et Unionem Sovieticam.
Post solidationem potestatis, contra opinionem Sovieticam, Mao Zedong fidem coluit in civium ordinem luctationem excolens, frustra conans, inter annos1956 et1957, illi novam vim restituere beneficio libere loquendi. Hoc trames, sic, appellatus est "Campus Centum Florum."
Inter annos1957 et1958, iniit politicam progressus, quae appellata est Magnus Saltus Prorsus et fundamentum habuit in universitate agricolarum et in magno industriae processu. Magnus Saltus in calamitatem rerum publicarum se vertit et Mao Zedong aliquis officiis motus est: anno1959, Liu Shaoqi praesidentiam Reipublicae suscepit.
Anno1966, Mao ut dux factionis communistae sinensis propugnavit mutationem culturalem, qua voluit iuventutem reprehendere aspere, cum removerent eos, sodales factionis communistae, qui, cum viderentur locupletes, mittebantur ad agros, ut non se reputarent meliores quam agricolis. Klimax? fuit1968, itaque Mao iussit mutationem culturalem finire.
Mutatioculturalis factionem communistam sinensem debilitavit et initiisdecenni 198 conclusa est, cumLin Piao, fidelis foederatus Mao, mortuus est, dum, dicunt Sinenses, fugiebat ad Unionem Sovieticam, adversariam Rei Publicae Popularis Sinae.
Sub imperio Mao Sina initiis decennii 198 amicitiam cum Civitatibus Foederatis Americae strinxit. Mao mortuus est anno1976.
in origine 詠芝 (咏芝) et deinde 润芝 in Xiangtan dialecto quod idem pronuntiatur.
Andrew, Anita M., et John A. Rapp.2000.Autocracy and China's Rebel Founding Emperors: Comparing Chairman Mao and Ming Taizu. Rowman & Littlefield.ISBN 978-0-8476-9580-5.