Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Mammalia

E Vicipaedia
-2Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Modo horologii a laeva superiore:Giraffa camelopardalis,Acerodon jubatus,Panthera leo,erinaceina

Animalia — Chordata
Subphylum :Vertebrata 
Infraphylum :Gnathostomata 
Superclassis :Tetrapoda 
Classis :Mammalia 
Linnaeus,1758
   
Subdivisiones: Cladi
*Subclassis †Allotheria
Panthera leo.
Caprae aegagri hirci cummatre comitantur donec a matre prohibeantur.
Corynorhinus townsendii volat.

Mammālia[1] (-ium,n.) suntclassisanimaliumvertebratorum quae habentglandulas mammales, quibusfeminae lactant etpartum nutriunt; quae praeterea habentneocorticem regionemcerebri,pilos velcomas, denique triaossa mediaeauris. Sic distinguuntur mammalia abreptilibusavibusque, a quibus aevoTriassico inferiore, abhinc annorum circiter ducentas milliones orta sunt. Sunt plus quam quinque miliaspecierum mammalium. Maximiordines suntRodentia (utmures),Chiroptera (vespertiliones),Soricomorpha (utsorices), deindePrimates (uthomines etsimiae),Cetartiodactyla (utbalaenae,boves,sues),Carnivora (utfeles,canes,phocae).

Mammalia sola inter animaliacladiSynapsidorum exstant, quae una cumSauropsidis (reptilibus avibusque) cladumAmniotorum componunt. Mammalia etDinosauria (ita aves quoque) sunt amniotaendothermica, eo quod temperaturam corporis modis internis temperant; haec proprietas separatim, perevolutionem convergentem, orta est.

Nonnulla mammalia glandulea sudiferas habent, sed pleraque non habent.Cerebrum systemata endothermica etcirculationem sanguinis gubernat, etiamcor quattuor cameris.

Classis mammalium comprehendit plus quam 5400species in circiter mille ducentisgeneribus, centum quinquaginta tribusfamiliis, et undetrigintaordinibus (qui numeri proschemate classificationis vacillant).

Mammalia magnitudine pertinent aCraseonyctere thonglongyai, 29–33 mm longo, usque adBalaenopteram musculum, 33metra longum.

Cladogramma

[recensere |fontem recensere]
Mammalia

MonotremataOrnithorhynchus anatinus


Theria

MarsupialiaMacropodidæ


Placentalia
Atlantogenata

AfrotheriaElephas maximusTrichechus



XenarthraDasypus novemcinctusMyrmecophaga tridactyla



Boreoeutheria
Euarchontoglires

EuarchontaCebus olivaceusHomo sapiens



GliresRattusLepus



Laurasiatheria

EulipotyphlaTalpidae


Scrotifera

ChiropteraDesmodontinae



Euungulata

CetartiodactylaCapra walieEubalaena glacialis



PerissodactylaEquus quaggaDiceros bicornis



Ferae

PholidotaManidae



CarnivoraAcinonyx jubatusZalophus californianus










Hoccladogramma Tarver et aliis (2016) nititur.[2]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Nomen "mammalia" aLinnaeo anno1758 excogitatum est. VideSystema Naturae (10a ed., Holmiae, 1758)p. 12.
  2. Tarver, James E.; dos Reis, Mario; Mirarab, Siavash; Moran, Raymond J.; Parker, Sean; O’Reilly, Joseph E.; King, Benjamin L.; O’Connell, Mary J. et al (2016). "The Interrelationships of Placental Mammals and the Limits of Phylogenetic Inference". Genome Biology and Evolution 8 (2): 330–344 

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Situs scientifici:  •ITIS •NCBI •Biodiversity •Encyclopedia of Life •WoRMS: Marine Species •Fossilworks
Vicimedia Communia plura habent quae adMammalia spectant.
Vide"Mammalia" apudVicispecies.


Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Mammalia&oldid=3835701"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp