Lycortas (floruit prima parte secundi saeculi a.C.n.) fuit vir politicusGraecus antiquus etMegalopolitanus, bisstrategus[1]Foederis Achaici electus,185 et182 a.C.n.. Praecipue notus est ut pater rerum gestarum scriptorisPolybii. Factionis erat eorum qui libertatem confoederationis erga Romanos quam maximam servare volebantː quocirca postquam apudPydnam RomaniMacedones vicerunt (168 a.C.n.) eius filius Polybius inter obsides Romam venit ubi historiae crescentis imperii victorum conscribendae operam dedit.
Anno189 a.C.n. ad causam Achaeorum de dissensionibus cumLacedaemoniis coram senatu agendam legati Diophanes et Lycortas Romam venerunt. Parum Lycortas cum Diophane consentiebat qui adversariusPhilopoeminis, Lycortae in rebus publicis magistri erat. Certe Lycortas ut Achaeis secundum leges suas agere liceret poscebat[2], dum Diophanes totam rem arbitrio Romanorum permittit. Romani ambigua responsa legationibus dederunt. Tum Achaei, velut coniventibus Romanis, fines Lacedaemoniorum ingressi moenia eorum diruerunt,exsules revocaruntLycurgique legibus sublatis suas leges imposuerunt. Iam annis proximis Romanis displicere quae gesta essent manifestum fuit[3] nec oratio Lycortae anno184 - tum enim strategiam gerebat - in concilio coramAppio Claudio habita multum profuit. Hanc orationem - videlicet e Polybio Latine translatam[4] - narrationi suae inseruitTitus Livius, qua Lycortas querebatur quod Romani Achaeos ex aequo socios non haberent.
Anno183 a.C.n. cum Philopoemen, Achaeorum dux in insidias incidisset atque a Messeniis captus morteque damnatus poculum venenatum in carcere acciperet interrogasse servum dicitur num Lycortas et equites effugissent; cum autem ille ita esse confirmasset non ita male de Achaeis actum esse intelligens venenum placide ebibit[5]. Mox LycortasMessenen occupavit et mortem magistri implacabiliter vindicavit antequam eius filius Polybius urnam cineres magni viri continentes e Messene Megalopolim pedibus incedens portaret.
Lycortas in Aegyptum missus societatem Achaeorum cumPtolemaeo V renovavit, cui societati in primis favebat[6]. Itaque anno180 a.C.n. cum Aegyptiorum rex naves decem eis obtulisset, Lycortas cum filio Polybio et Arato[7] illuc ad naves recipiendas missus erat nec illa legatio tamen rem peregit quia tum rex obiit[8].