Nomen loci in fontibusantiquissimisGraecis adlucum referet, etΛουκοτοκία[3] etΛουκετία[4] esse constat,LatinisLutetia velLutecia.[5][6][7] Caesar "LutetiamParisiorum" semel refert,[8]Ammianus semel plenius "Parisiorum castellum, Luticia nomine",[9]Ptolemaeus "Λευκοτεκία Παρισίων"[10] etItinerarium Antonini semelLuticia Parisiorum,[11] e quibus fontibus satis constat nomen Latinum plenumLutetia Parisiorum fuisse.[12][13] Fuit caput civitatis Parisiorum: verba igiturA CIV PAR inmiliario Romano reperiuntur, scilicet 'a civitate Parisia seu Parisiorum, a Lutetia'.[14] Alibilocativum habemus "apud Parisiam civitatem."[15] FormaParisiis mox reperitur, qua intellegitur "in civitate vel urbe Parisiorum, i.e. Lutetiae." In fontibus mediaevalibus saepissimeParisius verbum indeclinabile adhibetur; aevo autemRenascentiae, editores aliquiParisiis selibros venditare proclamant, alii nomen classicum praeferentes,Lutetiae.Nomen adiectivumParisiensis hominibus,dioecesi,universitati,archidioecesi, conciliis semper attribuitur.[16] Et in lingua GallorumLutetia dixit 'locus paludis'.
Insigne urbis Lutetiae sententiam "Fluctuat nec mergitur" et navem monstrat.
Sententiola urbana est "Fluctuat nec mergitur," quae in insigni videtur.
Adoccidentalem partemregionis, ubi hodie stat Lutetia,oppidum constructum estsaeculo tertio a.C.n. ad ripam sinistram fluminisSequanae, aut fortasse (si cursus fluminis postea mutatus est) ininsula. Locus recentissime abarchaeologis repertus est,habitationibus et officinis dives, in suburbio a recentioribusNemetodurum appellato. De hoc oppido textus classici nihil dicunt, nisi quodC. Caesar, qui ad hanc regionem primum anno53 a.C.n. advenit, "Lutetiam Parisiorum" refert.[17]Anno sequente, rebus novis in civitatibusGalliae commotisLabienoque in flumine ad Lutetiamnavigante, dux GallidusCamulogenus Lutetiam ("oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae") incendi pontesque rescindi curavit, sed mox inproelio debellatus est.[18] Hocoppidum, anno 52 a.C.n. combustum, aut idem fuit atque illud cuius ruinae iuxta Nemetodurum reperiuntur, aut aliud, hodie omnino deperditum, inInsula Civitatis etInsula Sancti Ludovici positum.
Ego olim eram in hibernis apud caram Lutetiam (sic enim Galli Parisiorum oppidum appellant), quaeinsula est non magna, fluvio imminens, qui eam omni ex parte tangit. Pontes sublicii ambabus e ripis ad eam ferunt, raroque fluvius minuitur ac crescit, sed qualisaestate, talis solet essehieme.Aqua est iucundissima et aspectu purissima, ex eaque illi bibunt: nam, cum insulam habitent, ibi maxime eos aquari necesse est. Hiems est illic placidissima propter calorem (ut aiunt)oceani: stadia enim abest non amplius nonaginta, ac fortasse quaedam tenuis aura aquae illinc diffunditur. . . . Hiems eius terrae incolis mitior est: praeterea vites bonae illic nascuntur: quinetiam aliquos ficos iam arte quadam extulerunt.[conv. 1][21]
Sectio urbis prope universitatemCompitum Latinum nominatur, quodprofessores scholasticique Latine loquebantur. Universitas est divisa in universitatestredecim, inter quas:
Busson, Didier.1998.Carte archéologique de la Gaule: 75, Paris. Lutetiae: Académie des Inscriptions et Belles-Lettres.ISBN 2-87754-056-1.
Chadych, Danielle, et Dominique Leborgne.2002.Atlas de Paris. Évolution du paysage urbain. Lutetiae: Parigramme.
Fierro, Alfred.Histoire et dictionnaire de Paris. Lutetiae: Robert Laffont, 1996.ISBN 2-221-07862-4
Garden, Maurice, et Jean-Luc Pinol.2009.Atlas des Parisiens de la Révolution à nos jours: population, territoire et habitat, production et services, religion, culture, loisirs. Lutetiae: Parigramme.ISBN 978-2-84096-618-0.
Hurtaut, Pierre.Dictionnaire historique de la ville de Paris et de ses environs. 3 voll. Lutetiae: Moutard, 1779(vol. 1)(vol. 2)(vol. 3 apudGoogle Books)
Lazare, Louis, et Félix Lazare.Dictionnaire administratif et historique des rues de Paris et de ses monuments. Lutetiae, 1844Vol. 1vol. 2 apudInternet Archive
Lurine, Louis, ed.Les rues de Paris. Paris ancien et moderne; origines, histoire, monuments, costumes, murs, chroniques et traditions. 2 voll. Lutetiae: Kugelmann, 1844Textus apudInternet Archive
Sandron, Dany, Philippe Lorentz, et Jacques Lebar.2006.Atlas de Paris au Moyen Âge. Espace urbain, habitat, société, religion, lieux de pouvoir. Lutetiae: Parigramme.
Editiones documentorum
Farge, Arlette, et Laurent Turcot, eds.Flagrants délits sur les Champs-Élysées: Les dossiers de police du gardien Federici (1777-1791). Lutetiae: Mercure de France, 2008.
Franklin, Alfred, ed.Estat, noms et nombre de toutes les rues de Paris en 1636 d'après le manuscrit inédit de la Bibliothèque Nationale. Lutetiae: Willem, 1873Textus apudInternet Archive
Jacob, P. L. (Paul Lacroix), ed.,Paris ridicule et burlesque au dix-septième siècle. 2a ed. Lutetiae: Delahays, 1859Textus apudInternet Archive
Lasteyrie, Robert de, ed.Cartulaire général de Paris; ou, Recueil de documents relatifs à l'histoire et à la topographie de Paris. Lutetiae: Imprimerie Nationale, 1887Textus apudInternet Archive
Le Roux de Lincy, Antoine, et L. M. Tissérand,Paris et ses historiens aux XIVe et XVe siècles: documents et écrits originaux. Lutetiae, 1867Textus apud Gallica
Paris et ses environs: manuel du voyageur. 15a ed. Lipsiae: Karl Baedeker, 1903Textus apudInternet Archive
Marchant de Beaumont, François Marie.Le conducteur de l'étranger à Paris: contenant la description des palais, monumens, édifices, musées et bibliothèques de cette capitale. Lutetiae, 1814Textus apudInternet Archive
Félix, marquis de Rochegude.Promenades dans toutes les rues de Paris par arrondissements. 20 voll. Lutetiae: Hachette, 1910Textus apudInternet Archive
De architectura
Paris, formes urbaines et architectures. Lutetiae: Recherches, 1998.
Fredet, Jacques.Les maisons de Paris: types courants de l'architecture mineure parisienne de la fin de l'époque médiévale à nos jours, avec l'anatomie de leur construction. Lutetiae: Éditions de l'Encyclopédie des Nuisances, 2003. 3 voll.ISBN 978-2-910386-19-1.
Poisson, Georges.Nouvelle histoire de Paris: histoire de l'architecture à Paris. Lutetiae: Bibliothèque historique de la Ville de Paris, 1997.ISBN 978-2-85962-019-6.
Texier, Simon.Paris contemporain: architecture et urbanisme de Haussmann à nos jours, une capitale à l'ère des métropoles. Lutetiae: Parigramme, 2005.ISBN 978-2-84096-306-6.
Corbin, Alain. "Paris-Province" in Pierre Nora, ed.,Les lieux de mémoire. III Les France; 1. Conflits et partages (Lutetiae: Gallimard, 1992) pp. 777–823.