Memoria
Carolus Ludovicus Börne ( natus familiaIudaicaJuda Löb BaruchFrancofurti ad Moenum die6 Maii1786 – mortuus estLutetiae die12 Februarii1837 ) fuitscriptor etdiurnariusGermanicus. Educatus in religione Iudaica, anno 1808 adChristianismumprotestanticum se convertit. Ab eoGermania iuvenis, motus litterarius, inspiratus est.
Cum pater in medicinae studiis insisteret, Marcum Herz medicum Berolinensem educatorem privatum pro Ludovico arcessivit. Qui autem in deliciis habuit medici uxorem Henriettam. Illa blanditias accepit amorem non reddens (cf. epistulas »Briefe des jungen Börne an Henriette Herz«, Lipsiae 1861). BörneSalinis Saxonicis studia pergebat antequamHeidelbergam iret. Ibi medicinam postposuit novis studiis oeconomicis atque politicis. Quae anno 1808Giessae continuata sunt. Anno 1809 in urbem natalem reversus in rectionebiocolytica laboravit. Anno 1813, Grandi Ducatu Francofurtensi abolito, ob fidem Iudaicam dimissio officialibus petenda erat. Börne statim manifesta varia in nomine omnium Iudaeorum Francofurtensium concinnavit quae simul initio cursus honorum scriptoriorum fuerunt.
Iamdudum a suis alienatus die 5 Iunii 1818 baptizatus est et nomen Ludovici assumpsit. Mensibus inter Iulium et Octobrem anni 1819 moderabatur »Die Zeitschwingen«, annis autem inter 1818 et 1821 »Die Wage, Blätter für Bürgerleben, Wissenschaft und Kunst«, ubi commentarios aestheticos politicosque vulgavit: quo facto a multis scriptor statui contemporaneo se opponens putabatur. Inde tamquam diurnarius vicissimLutetiae, Heidelbergae,Francofurti,Berolini etHamburgi vixit. Patris decessus anno 1827 eum fortunis locupletavit. Nuntii deRebus novis Iuliis eum laetificabat, ut quam primum caput Franciae contenderet. Tunc ea moenia ei libertatis cunae habebatur, et revera post biennium ibi domicilium suum perenne statuit.
Lutetia laborem scriptorium agitabat e.g. epistulis contintuatis »Briefe aus Paris« et insuper motus revolutionariaeGermaniae iuvenis propugnator summus factus est. Opiniabatur id Germanis in animo esse debere, ut pro cultura aesthetica moralique culturam novam strice politicam amplecterentur. Magis magisque autem patriam Germanicam sibi alienavit statum rerum Germanicarum anilem culpans temnens deludens.
Ex anno 1833 insania debili laboravit. Ioanna Wohl, cui litteras suas Parisiensis dederat, ad curas praesto erat. Annis novissimisFelicitas Robertus de Lamennais eum valde movebat: notionibus humanitatis democraticae christianae coadunandae annuit Francia ductrice spirituali progrediente. Eo sensu »Die Wage«, periodicum anno 1821 absconditum, revivificavit lingua Francogallica sub nomine novo »Balance«. Post annum 1835, quo parlamentum Francofurtense post criticamWolfgangi Menzel scripta motus »Junges Deutschland« interdixit, pamphletum contra Menzel pepigit sub titulo »Menzel, der Franzosenfresser« (Lutetiae 1836): ibi amicitia inter Francogallos et Germanos proponebatur cum visio angusta Germanica in res internationales complicatas raderetur.
Sepultus est inCoemeterio Père Lachaise ubi anno 1843 compatriotae quidam monumentum aere erigi iusserunt.
Ludovico Börne praesertim pathos politicum et dedicatio suimetipsius in libertatem necessaria excitaverunt. In recensionibus dramatum scriptorumque interdum criticam aequam et gustum bonum habuit; condicio sine qua non autem erat auctorem opinionibus Börnensibus assentiri! Itaque multi Germani maximi momenti a Börne impatienter insultati atque reprehensi sunt. Praesertim eius iudicium prorsus negativum deGoethio de stupiditate quadam testimonium perhibet. Tamen iste vir sincero animo fuisse videtur.