Lucius Licinius Lucullus (natus117 a.C.n., mortuus56 a.C.n.) ingenio, doctrina et virtute claruit. InAsiamquaestor profectus, huic provinciae per multos annos cum laude praefuit. EtSulla duce, Lucullus incessitRomam. Postea (anno74 a.C.n.)consul factus adMithridaticum bellum asenatu missus, opinionem omnium, quae de virtute eius erat, vicit: nam ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur, qui adolescentiam in pacis artibus consumpserat; sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit tardam et indocilem usus disciplinam. Totum iter consumpsit partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis. Habebat porro admirabilem quandam rerum memoriam; unde factum est ut in Asiam doctus imperator venerit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis.
Lucullus eo bello magnas ac memorabiles res gessit:Mithridatem saepe multis locis fudit,Tigranem regum maximum inArmenia vicit, ultimamque bello manum magis noluit imponere, quam non potuit; sed alioqui per omnia laudabilis, et bello paene invictus pecuniae cupidini nimium deditus fuit, quam tamen ideo expetebat, ut deinde per luxuriam effunderet. Lucullus vicit, sed non potuit celebrare dum 63 BC. Itaque postquam de Mithridate triumphasset, abiecta omnium rerum cura, coepit delicate ac molliter vivere, otioque et luxu diffluere; magnifice et immenso sumptu villas aedificavit, atque ad earum usum mare ipsum vexavit. Nam in quibusdam locis moles mari iniecit, in aliis vero, suffossis montibus, mare in terras induxit; unde eum haud infacetePompeius vocabat Xerxem togatum.Xerxes enim Persarum rex, cum pontem in Hellesponto fecisset, et ille tempestate ac fluctibus esset disiectus, iussit mari trecentos flagellorum ictus infligi, et compedes dari.
Lucullus oderat Caesaris, Pompeii, et Crassi dilectus.
Habebat Lucullus villam prospectu et ambulatione pulcherrimam, quo cum venisset Pompeius, id unum reprehendit quod ea habitatio esset quidem aestate peramoena, sed hieme minus commoda videretur; cui Lucullus: "Putasne, inquit, me minus sapere quam hirundines, quae adveniente hieme sedem commutant?" Villarum magnificentiae respondebat epularum sumptus: cum aliquando modica ei, utpote soli, cena esset posita, coquum graviter objurgavit, eique excusanti ac dicenti se non debuisse lautum parare convivium, quod nemo esset ad cenam invitatus: "Quid ais, inquit iratus Lucullus, au nesciebas Lucullum hodie cenaturum esse apud Lucullum?"
Lucullus villam suburbanum habuit iuxtaTusculum. Ibi magna aedificia erexit quaeaviarium appellata sunt "ut in eodem tectoornithonis inclusumtriclinium haberet, ubi delicate cenitaret et alios videret inmazonomo positos coctos, alios volitare circum fenestras captos".[1] "ItaquePompeio laudi datum est," additPlutarchus, "quod cum aestate aegrotanti ipsi medicus suasisset utturdo vesceretur, famulusque negasset eo tempore inveniri turdum nisialtilem apud Lucullum posse, ab eo peti prohibuisset, medicoque dixisset:Ergo nisi Lucullus deliciis operam daret, Pompeius non viveret? Atque aliud comparatu facile sibi dari iussisset."[2]
Villam etiam habuitBaulis; ibipiscinas confecit. Montem postea perfodit ut maritimam aquam in piscinas immisisset qui "bis cotidie ab exorta luna ad proximam novam" reciproce fluerent "ut . . . pisces suos videatur propter aestus eduxisse in loca frigidiora".[3] Quos piscesM. Crassus, tutelaM. Licinii L.f. Luculli accepta, quadraginta milia sestertiis vendidit.[4]
Plinius insuper ait: "Cerasi antevictoriam Mithridaticam L. Luculli non fuere in Italia;ad urbis annum DCLXXX is primum invexit e Ponto."[5]
Nexus interni
Haec pagina textum incorporat ex opereabbatis C. F. LhomondDe viris illustribus urbis Romae, 1779.