Illustrissimus exEpicureis philosophis, Lucretius natus est anno94 a.C.n. et mortuus anno aetatis 44, ut scribitHieronymus inChronicis Eusebii suis. Idem est auctor Lucretium se propria manu interfecisse: "Titus Lucretius poeta nascitur: qui postea amatorio poculo in furorem versus, cum aliquot libros per intervalla insaniae conscripsisset, quos postea Cicero emendavit, propria se manu interfecit anno aetatis XLIV."
Sed hodiernirerum gestarum scriptores putant generaliter Hieronymum erravisse; haec res igitur dubia est.
Solum opus Lucretii quod exstat vulgoDe rerum natura appellatur. Lucretius poemaGaio Memmio dedicat. In sex libris disciplinamEpicuream explicit.
I. Venerem laudat et genetricem omnium appellat. Epicuro etiam laudato duo principia disciplinae Epicureanae explicit:nil ex nihilo gigni posse et nil ad nihilum dissolvere. Ergo omnis natura duabus in rebus constitit quae corpora innumera et inane sunt.
II. Explicit quomodo disciplina Epicurea sola homines feliciores faciat, dein motum et naturam caecorum corporum, vel seminum, e quibus omnia constent. Fortuita sunt omnia propterclinamen seminum. Sunt alii orbes terrarum praeter nostrum.
III. Epicuro iterum laudato, naturam animi exponit, in primis animum esse mortalem. Perit nobiscum. Homines ne mortem metuant hortatur. Iste metus fons malorum est. At mors ad nos nil est.
IIII. Confitetur quomodo mel versuum medicamen amarum philosophiae celet. Multa multumque de sensibus et corpore exponit, dein pericula amoris. Amor voluptatem promittit sed dolorem dat.
V. Epicurum laudat et cum caelestibus confert. EpicurusHerculi et aliis deis longe praestat. Dein initium mundi et hominum etsermonis etreligionis explicit. Quorum omnia forte facta sunt, sine auxilio deorum. Mundus creatus olim item peribit.
VI. Epicuro iam iterum laudato, pietatem veram discit. Dei, tranquilli et longe remoti a nobis, imitandi sunt. Natura rerum et clinamen seminumtonitrus,fulmina,nubes,imbres,terraemotus,morbos, et cetera creant, non dei. Denique illam pestilentiam Athenis explicit.
Post mortem eius multi poëtae Romani Lucretium aemulati sunt, inter quosVergilius in primis, sed etiamHoratius,Ovidius et alii. Multis post saeculis tamen philosophia Lucretii posterioribus, praesertim Christianis, tam displicuit ut exempla operis quasi evanuerunt.