Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Lucifer

E Vicipaedia
Lucifer non est nomen Diaboli proprium.
TentatioChristi, abHadriano Scheffer anno1854 picta.

Lucifer eststella Veneris, quae mane antesolem se ostendit; cumnoctu apparet; dicitur etiamVesper.Stella Veneris sic appellatur, quia mane ante solem oritur, quasi lucem ferens. Lucifer enim ille est, qui lucem fert.

Mythologia Romana

[recensere |fontem recensere]

Lucifer est conversio Έωσφόρου ('qui auroram fert') sive et Φωσφόρου ('qui lucem fert'),vocabulorumGraecorum.Vergilius, exempli gratia, inGeorgicis (III, 324-5) sicstellam Veneris tamquamstellam matutinam praebet:

Luciferi primo cum sidere frigida rura
carpamus, dum mane novum, dum gramina canent.

Christianismus

[recensere |fontem recensere]

In Vetere Testamento

[recensere |fontem recensere]

Inlibro Isaiae deregeBabyloniae (14,12) dicitur:

Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae?
Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes.

Titulus registella matutina (HebraiceHelel inBiblia)Graece Έώσφορος etLatine asanctoHieronymo Lucifer convertitur.Scriptores Christiani putaverunt hunc locum Bibliorum dediabolo enarrare, et ergo luciferi casum esse sub figuris lapsumSatanas.

In Novo Testamento

[recensere |fontem recensere]

Petrus inaltera epistula, quam scripsit, ipsiIesu, qui oriri debet in cordibus fidelium, nomen Luciferi tribuit.[1] In libroApocalypsis Iohannis, Christus, qui est lucifer, pollicetur se stellam matutinam fidelibus daturum, ut partem habeant claritatis suae.[2]

Praeterea, Christus est lumen gentium,[3] oriens ex alto,[4] cuideuspater dedit claritatem ante mundi constitutionem.[5] Sol iustitiae, qui illuminat omnem hominem,[6] Christus, cuius luciferi sidus est figura, maximum splendorem affert universo mundo.

Ecclesia Novi Testamenti hereditatem, quamprecibus significat, sine ulla dubitatione adiit.

In liturgia ecclesiae

[recensere |fontem recensere]

In maxima Christianorum vigilia, dum canitpraeconium paschale,diaconus facit de Lucifero mentionem tamquam de Christo:

Oramus ergo te, Domine,
ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus,
ad noctis huius caliginem destruendam,
indeficiens perseveret.
Et in odorem suavitatis acceptus,
supernis luminaribus misceatur.
Flammas eius lucifer matutinus inveniat:
Ille, inquam, lucifer, qui nescit occasum:
Christus Filius tuus,
qui, regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit,
et vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.[7]

Praeterea,Ecclesia Catholica non semel inOfficio Divino de Lucifero mentionem facit: aliquando uti Christi nuntio, qui adventum eius quasi praeparat; aliquanto uti Christo ipso, qui maximam lucem secum fert:

Hoc excitatus lucifer
solvit polum caligine:
hoc omnis erronum chorus
vias nocendi deserit.[8]
Ortus refulget lucifer
ipsamque lucem nuntiat,
cadit caligo noctium,
lux sancta nos illuminet.[9]
Tu verus mundi lucifer,
non is qui parvi sideris
venturae lucis nuntius
angusto fulget lumine,
Sed toto sole clarior,
lux ipse totus et dies,
interna nostri pectoris
illuminans praeconia.[10]
Iam cedit pallens proximo
diei nox adventui,
obtundens lumen siderum
adest et clarus lucifer.[11]
Iam noctis umbra linquitur,
polum caligo deserit,
typusque Christi, lucifer
diem sopitum suscitat.[12]

Ergo, ut videtur, in figuris liturgiae Ecclesiae Romanae, luciferi stella, ut quoddam Christi signum, aut ipse Christus aut Christi lux interpretanda est.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. "Dies illucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris" (II Petri 1, 19).
  2. "Qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea, . . . dabo illi stellam matutinam" (Apocalypsis 2, 26. 28).
  3. Confer Lc 2, 32.
  4. Confer Lc 1, 78.
  5. Confer Io 17, 22-24.
  6. Confer Io 1, 9.
  7. Cf.Missale Romanum, praeconium paschale.
  8. Liturgia Horarum, Dominica Hebdomadae I, ad laudes matutinas.
  9. Liturgia Horarum, Feria sexta Hebdomadae I, ad laudes matutinas.
  10. Liturgia Horarum, Feria II Hebdomadae II, ad laudes matutinas.
  11. Liturgia Horarum, Feria III Hebdomadae II, ad laudes matutinas.
  12. Liturgia Horarum, Feria VI Hebdomadae II, ad laudes matutinas.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]

Biblia Vulgata Bibliorum Sacrorum editio, sacrosancti oecumeniciConcilii Vaticani II ratione habita, iussuPauli PP. VI recognita, auctoritateIohannis Pauli PP. II promulgata. Libreria Editrice Vaticana, 1979.

Divinum Officium, ex decreto sacrosancti oecumeniciConcilii Vaticani II instauratum, auctoritatePauli PP. VI promulgatum. liturgia horarum, iuxta Ritum Romanum, editio typica altera, vol. III, Libreria Editrice Vaticana, anno2000.

Missale Romanum, ex decreto Sacrosancti OecumeniciConcilii Vaticani II instauratum, auctoritatePauli PP. VI promulgatum,Iohannis Pauli PP. II cura recognitum. Editio typica tertia, Libreria Editrice Vaticana, anno2002.

Pinacotheca

[recensere |fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Lucifer&oldid=3827151"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp