Loganiaceae suntfamiliaplantarum florentium in ordineGentianalium digessarum. Huic familiae sunt tredecimgenera, inter regionestropicas distributa.
Priores huius familiae investigationes ad viginti novem genera invenierunt. Studia autem phylogenetica monstraverunt priorem familiam Loganiacearum, late definitam, fuisse congeriempolyphyleticam, et multa genera ex ea commota sunt ad alias familias (aliquibus in aliis ordinibus); e.g.,Buddlejaceae,Gentianaceae,Gelsemiaceae,Gesneriaceae,Plocospermataceae, etTetrachondraceae. Aliquae classificationis systemata, praecipue systemaTakhtajanum, reliquas Loganiaceas in quattuor familias digerunt:Antoniaceas, Loganiaceas,Spigeliaceas, etStrychnaceas. Recentia Gentianalium studiaDNA valde sustinent notionem Loganiaceas (sicut definitas supra) essecladum tredecim genera habentem.
- Struwe, L., V. A. Albert, et B. Bremer.1994. "Cladistics and family level classification of the Gentianales."Cladistics 10:175–205.
- Backlund, Maria, Bengt Oxelman, et Birgitta Bremer.2000. "Phylogenetic relationships within the Gentianales based on NDHF and RBCL sequences, with particular reference to the Loganiaceae."American Journal of Botany 87:1029–1043.[1].