Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Liturgia

E Vicipaedia

Liturgia[1] (aGraeco λειτουργία 'opus publicum') inreligione Christiana est cultus publicusdeo datus. Plene in ecclesiisCatholica Romana,Anglica, etorientalibus praestatur, quasi omnes Christiani liturgiam aliam habent, etiam qui se dicunt aliturgos esse.

Liturgia adhibetur ad Deum laudandum populumque sanctificandum. Accepta est traditio antiquorum sed saepe aptata necessitatibus hodiernis. Omnes liturgiae in duas partes dividi possunt: Liturgiae sacramentales ac liturgiae non sacramentales. Sacramentales liturgiae sunt modo in quibus officiunturseptem sacramenta. Praesertim inter haec estMissa sacra in oriente vocataDivina Liturgia, quapassio Domini repraesentatur, eiusque praesentia vera est facta. Inter liturgias non sacramentales praesertim numeraturtliturgia horarum, qua a primordiis temporibus Christianis tempus sanctificatur.

Ut ad profundiora de Divina Liturgia tuearis, videRitus Byzantinus.

Elementa liturgiarum

[recensere |fontem recensere]

Liturgiae officiuntur perritus etpreces, id est verba, actiones corporis, lecturassacrae scripturae, et gesta sacra, cum elementis sacris in loco sacro. Semper sequuntur ritus qui formam dant liturgiae. Ita liturgia non est expressio volunatis singulorum, sed unitatis corporis Christi, per totam orbem diffusi.

Varietas liturgiarum

[recensere |fontem recensere]

Liturgiae distinguuntur non tantum functione, sed etiammoribus locorum. Generaliter denotantur ritibus, qui indicant unitatem variarum liturgiarum secundum consuetudinem loci vel ecclesiae, sicutritus Romanus,ritus Byzantinus,ritus Mosarabicus.

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Axters, S. (1937).Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.

Nexus externus

[recensere |fontem recensere]


Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Liturgia&oldid=3861871"
Categoria:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp