Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Linux

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Ubuntu: GNU/Linux cum systemate fenestrarumGNOME.
Linus Torvalds, qui Linucem systematum administrativorum nucleum creavit.

Linux (-ucis,m.),[1]signum mercatoriumLinux®, dicitur omniasystemata administrativa computatralia quaenucleum Linucem(en)(d) comprehendunt. Haec systemata, quamquam ubique simpliusLinuces appellantur, a rerum auteminformaticarum peritis saepe potius GNU/Linux appellantur, quia omnia haec systemata multis programmatibus abincepto GNU prolatis utuntur.

In mundimercatu, Linux est unus ex variis substitutionibus?systematis Microsoft. Linux autem a communione programmatorum creatus est, sicutVicipaedia. Non solum gratis, sed etiamapertus est, quare haecprogrammata libera ab omnibus usoribus inspectari et elaborari possunt.

In familia LinucumChrome OS praeclarum reperitur.

Historia

[recensere |fontem recensere]

Linux ex cogitationeLini Torvalds anno1991 ortus est. Linus enim, quisystema Minicem amabat, hocsystemasystemati Unici simile factum haud putabat esse perfectum, maluitque novumsystema administrativum creare modo ad se delectandum et ad seinformaticam melius discendum.

Postea, die17 Septembris anno1991, Linus suosystemati administrativo versionem 0.1nuclei creavit.

Tandem anno1992Orestes Zborowski LinucemX Server excogitavit ad non solum systema texticum sed systema graphicum quoque habendum.

Anno1994 demum Linus versionem 1.0 praebuit post versiones 66 medias.

Distributiones

[recensere |fontem recensere]

Linux exsistit in multis formis, quae species Linucisdistributiones appellantur.[2] Quaeque distributio suumnomen proprium habet. Una distributio hodierna populo grata estUbuntu.

Alia exempla distributionium Linucis sunt:

Nexus interni

[recensere |fontem recensere]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Anglice forma pluralis est saepeLinuces (a suffixo Latino -ux, -ucis, tamquam vocabulo “dux”);cf.Bursell, Mike (28 Novembris2017). The politics of the Linux desktop. . opensource.com : “RPMLinuces scaled as well as Debian/Apt Linux”. Vide etiam nomenUnicis.
  2. AngliceLinux distribution.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adLinucem spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Linux&oldid=3879595"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp