Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Linguae Transnovaguineanae

E Vicipaedia
Spatium propositorum variorum linguarum Transnovaguineanarum.
Familiae variae quae sunt notio Rossiana phyli Transnovaguineanae. Maxima diversitas is terris altis orientalibus invenitur. (Ex Ross 2005, Anglice signata.)

Linguae Transnovaguineanae (TNG) sunt latafamilia vel phylumlinguarum Papuanarum, quae in usu inNova Guinea etinsulis propinquis est, fortassetertia a maxima familia linguarum in orbe terrarum nota. Nucleus familiae bene probatum esse habetur, sed eius fines et partes incertae sunt. Fuerunt tres proposita praecipua.

Phonologia

[recensere |fontem recensere]

Proto-Transnovaguinea reconstruuitur cum usitato inventario simplice Papuano: quinquevocales,/i e a o u/, tres phonationes occlusivorum in tribus locis,/p t k, b d ɡ, m n ŋ/ (Andreas Pawley seriem dictam reconstruit in nasalis/mb nd ŋɡ/), affricato palatale/dʒ ~ ndʒ/, fricativo/s/, et approximantibus/l j w/.Syllabae plerumque sunt (C)V, sed CVC in finibus vocabulorum fieri potest. Multae ex his linguistonum verbalem habent.

Pronomina

[recensere |fontem recensere]

Ross insequens paradigma pronominale pro Transnovaguineana reconstruit, cum*a~*iablautum pro singulare~non-singulare:

ego*nanos*ni
tu*gavos*gi
is, ea, id*(y)a, *uaei*i

Est forma coniuncta pro 'nos', minus saepe testificata,*nu, atque*ja pro 'tu', quod fortasse, apud coniecturam Rossianam, fuit forma urbana. Praeterea fueruntsuffixadualia*-li et*-t, etplurale suffixum*-nV, (n cum vocale), ac suffixa pronumeris collectivis*-pi- (duale) et*-m- (plurale), quae pronos inclusivum fuerunt cum ad primam personam adhibentur. Reflexa autem suffixorum collectivorum solum in terris altis mediis et orientalibus inveniuntur, et ergo tam vetus quam proto-transnovaguineana fortasse non sunt.

Vocabulalexica, sicut *niman 'pediculus', etiam reconstrui possunt:

Reflexa *niman 'pediculus', quae intermedium vocabulum *iman in oriente testificantur:
Chimbu: Middle Wahginuman
Engana: Enga & Kewalema
Finisterrae–Huon: Kâteimeŋ, Selepetimen
Gogodalami
Kainantu–Goroka: Awanu, Tairoranume, Forenumaa,Gende(tu)nima
Kiwaiana Meridiananimo
Koiariana: Managalasiuma
Kolopom: Kimaghana & Riantananome
Kwalenomone
Madang: Kalamyman, Dumpu (Litus Rai)im, Sirva (Adelberta)iima
Mek: Kosarekami
Moraorinemeŋk
Lacus Paniai: Ekariyame (metathesis?)
Timor–Alor–Pantar: Pantar Occidentalis(h)amiŋ, Oirataamin (metathesis?)
Wirunomo
Rami dubii:
Pauwasi: Yafiyemar
Sentani Mediummi

Nexus interni

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Pawley, Andrew.1998. The Trans New Guinea Phylum Hypothesis: A Reassessment. InPerspectives on the Bird's Head of Irian Jaya, Indonesia, ed. Jelle Miedema, Cecilia Odé, et Rien A. C. Dam, 655–690 Amstelodami: Rodopi.ISBN 9789042006447. OCLC 41025250.
  • Pawley, Andrew.2005. The Chequered Career of the Trans New Guinea Hypothesis: Recent Research and Its Implications. InPapuan Pasts: Cultural, Linguistic and Biological Histories of Papuan-Speaking Peoples, ed.Andrew Pawley, Robert Attenborough, Robin Hide, et Jack Golson, 67–107. Canberrae: Pacific Linguistics.ISBN 0858835622. OCLC 67292782.
  • Ross, Malcolm.2005. Pronouns as a Preliminary Diagnostic for Grouping Papuan Llanguages. InPapuan Pasts: Cultural, Linguistic and Biological Histories of Papuan-Speaking Peoples, ed.Andrew Pawley, Robert Attenborough, Robin Hide, et Jack Golson, 15–66.ISBN 0858835622. OCLC 67292782.
  • Wurm, Stephen.1975.Papuan Languages and the New Guinea Linguistic Scene: New Guinea Area Languages and Language Study 1.Textus. Canberrae: Department of Linguistics, Research School of Pacific Studies, Australian National University. OCLC 37096514.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Linguae_Transnovaguineanae&oldid=3721193"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp