Linguae Libycae[2] siveBarbaricae,[3] quibusMazyces loquuntur, sunt linguae fere aboriginalesAfricae Septentrionalis.Familiae Afrasiaticae pertinent. Grammatici aliqui eas ut linguam unam concipiunt. Pleriqui homines qui linguis Libycis utunturAlgeriamMarocumquehabitant; nonnulli et in Provincia Africa (Tunisia),Libya,Aegypto,Mauretania,Malio,Nigerque inveniri possunt. Etsi numerus eorum numquam recte investigatus sit, haud dubie locutores horum idiomatum inter quindecies centena milia et viginties centena milia (15-20000000) computari possunt.Lingua Numida antiqua lingua Libyca fuit.
Libycaelinguae olim cunctam Africam Septentrionalem occupabant aNilo flumine usque adOceanum Atlanticum, fortasse etiam Insulas Fortunatas quae nuncCanariae Insulae appellantur. Hodie occupant regiones plurimas et cunctas solitudinesSaharae, sed linguae aliae, maximeArabica lingua se imposuerunt apud incolas Africae Septentrionalis. PrimumArabesseptimo saeculo Africam ingredierunt, secum ferentesreligionem novamMahometi. In principio lingua eorumurbes tantum occupavit, cum rustici incolae suam linguam non mutavissent, sed asaeculo undecimo novae turbae gentium Arabicarum (Banu Hilal idest "Lunae filii") Africam invaserunt, rusticum Arabicum idioma in agros quoque conferentes.
Sunt pauca data prompta delingua Guancha quae quaevis classificatio necessarie incerta est; attamen, est paene universaliter agnita velutAfrasiatica sub fulcimine superstitum glossarum, et est ample creditum ut sit Libyca. Multa de eisdem dici potest de lingua, aliquando "Numidica" nuncupata, in usu in Libycis aut Libyco-Barbaricis inscriptionibus circaAeram Vulgarem, quarumalphabetum antecedensalphabeti Neolibyci est.
Linguas Libycas digerere complicatum est propter artam cognationem; est pauca distinctio linguae etdialectarum. Praecipua subclassificationis difficultas, nihilominus, est catalogare? intra linguas Libycas Orientales, ubi paulum consensionis est. Secus est consensus de familiae lineamentis:
Variae classificationes praecipue differunt in eis quae considerantur Libyca Orientalis, et quomodo multae varietates agnoscantur velut distinctae linguae.