Expansio gentium Germanicarum inter annos750 a.C.n. et100 p.C.n. secundumPenguin Atlas of World History (1988):Coloniae ante 750 a.C.n.Coloniae novae ab 750 a.C.n. ad annum 1 p.C.n.Coloniae novae usque ad 250 p.C.n.Coloniae novae post 100
Lingua Protogermanica est opinabilislingua prisca, undelinguae Germanicae profectae esse creduntur. Nulla testimonia sunt praeter systematicas inter linguascomparatas similitudines vocabulorum. Itaque lingua protogermanica non est lingua ad locutionem apta, sed potius fragmentum grammaticum praecipue ad vocabularium relatum.
Exlingua Protoindoeuropaea paulatim nata esse videtur lingua Protogermanica apud gentes, quae ab anno circiter 1700 a.C.n. ad annum fere 600 a.C.n.Scandinaviam meridianam incoluerunt.[1] Sed animadvertendum est nullam linguam naturalem sinedialectis esse. Itaque natura admodum uniformis linguae Protogermanicae mille fere annis paulatim in multitudinem crevit dialectorum, quarum pars obsolevit, pars in linguas Germanicas mutata est.
Terris absaeculo VIII a.C.n. frigescentibus pars gentium ad meridiem versus transiit, pars in Scandinavia remansit. Harum ex gentium sermone natae suntlinguae Scandinavicae sicutSuecica,Norvegica,Danica. A sermone gentium quae meridianum versus transierant originem habent aliae linguae Germanicae.
Krahe, Hans & Meid, Wolfgang. 1969.Germanische Sprachwissenschaft, I-II. Berlin: de Gruyter.
Lehmann, Winfred P. 1961. A Definition of Proto-Germanic: A Study in the Chronological Delimitation of Languages.Language 37 (1): 67–74.
Ringe, Donald A. 2006.From Proto-Indo-European to Proto-Germanic. A Linguistic history of English, vol 1. Oxford: Oxford University Press.ISBN 0-19-955229-0.