
Lingones fuerunt populusGalliae antiquae stirpisCeltarum,lingua Gallica loquentes. A temporebelli Gallici aCaesare annis fere 58-51 a.C.n. gesti, Lingones sicut populi vicini subimperio Romano comprehensi sunt. Civitatem Lingonum in provinciaGallia Belgica constituerunt, urbe capitaliAndematunno. Saeculo fere IV p.C.n.dioecesis Lingonensis ecclesiae Christianae constituta est, eisdem fere limitibus quibus civitas Gallica, Andematunno Lingonum sede episcopali.
| Vicimedia Communia plura habent quae adLingones spectant. |