Personae, quiHebraice שֹׁפְטִים ("iudices") appellantur, non solum ius egerunt, sed etiam tribus duxerunt sive rexerunt (conferSufetes, quiCarthagini praeerant[1]). Iudex Debora, sola femina, quae in libro Iudicum munere iudicis functa est, etiamAsor (Hazor) expugnavit, quae erat locus mediusPalaestinae septentrionalis. Appellatio "iudex Israël" sive sententia "NN iudicavit Israël", quae pluries in libro iteratur, quidem fallit, quod quisque iudex tantum uni urbi aut uni tribui praeerat. Singula capitula libri de singulis regionibus tribuum agunt.
Liber Iudicum pergit occupationemTerrae Promissae narrare, ubiLiber Iosue finivit. TribusIudas,Simeon etBeniamin regiones amortuo mari in occidentem versus expugnant, in quibus inter alias urbesHierosolyma etHebron sitae sunt. Nonnulli populi autem resistere possunt: TerraGazae sub dicionePhilistaeorum remanet (Iud 1,1-21).
Etiam territoria tribuumManasse,Ephraim,Zabulon,Aser etNaphtali occupantur. Quamquam et ibi non non omnes incolae fugari possunt, tamen pars eorum in servitutem rediguntur (Iud 1,22-36).
In capitulo 2 "angelus Domini" Israëlitas vituperat, quod incolas terrae priores non fugaverunt vel interfecerunt, ut Deus (JHVH) poposcerat, neque aras deorum aliorum deleverunt: "Quam ob rem nolui expellere eos a facie vestra, ut sint vobis in laqueum, et dii eorum in ruinam." (Iud 2,3) - Deinde narratur, utIosue mortuus et sepelitus est.
Sequuntur narrationes de quattuordecim iudicibus, quae plus minusve structurae supradictae respondent: destitutio – miseria – vocatio iudicis – salus – pax – destitutio. Bellum a Deo iussum esse describitur; qui totos se Deo committunt, victoriam reportant. Hostes saepe crudelissime tractantur, sed interdum etiam tribus inter se crudeliter agunt.
- Othoniel contra Chusanrasathaim regemMesopotamiae (Iud 3,7–11)
- Aod (Ehud) contra Eglon regemMoab (Iud 3,12–30)
- Samgar contra Philistaeos (Iud 3,31)
- Debora et Barac contra Sisaram et Iabin (Iud 4,1–5.31)
- Gedeon contra Madianitas (Iud 6,1–8.35)
- Abimelech contraSichem (Iud 9)
- Thola (Iud 10,1-2)
- Iair (Iud 10,3-5)
- Iephte contra Ammonitas (Iud 10,6–12.7)
- Abesan (Iud 12,8–10)
- Ahialon (Iud 12,11–12)
- Abdon (Iud 12,13–15)
- Samson contra Philistaeos (Iud 13,1–16.31)
In fine libri sunt nonnullae narrationes, quae nihil ad iudices pertinent.
- Danitae urbemLais (quae postea Dan appellabatur) expugnant (Iud 17,1-18,31).
- In capitulo 19 concubinaLevitae a viris, qui extribu Beniamin nati erant, rapta ac interfecta est. Ad crimen vindicandum alii Israelitae paene omnem tribum Beniamin pugna necant (Iud 20). Mox eos necis paenitet, cum autem ius iurandi causa superstitibus Beniamitis proprias filias dare non possint, illos Israelitas, qui excursioni non interfuerunt, trucidant feminasque eorum Beniamitis in matrimonium dant (Iud 21).
Ultima libri sententia iam adlibros Samuelis revocat, in quibus regnum instituitur, dicens: "In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat" (Iud 21,25).