Utaranearum telae sunt leges. Si in easmuscae graves inciderunt, pertranseunt tela rescissa, si debiles autem, retinentur—Les lois sont des toiles d’araignées à travers lesquelles passent les grosses mouches et où restent les petites
SecundumThomam Aquinatem, lex est "quaedamrationis ordinatio ad bonum commune, ab eo qui curam communitatis habet, promulgata."[2] Varia sunt genera legum. Exritu et opinioneEcclesiae Catholicae RomanaeLex Divina constat ex eis quae aDeo sunt promulgata, sicut agnoscuntur variihomines qui credant ea vel ad divinam revelationem pertinere vel a ratione sciri posse;lex autem naturalis continetur eis quae constat homini esse facienda, usu tantumrationis.Lex Positiva concludit ea, quae ab auctoritate humana sunt promulgata ad societatem bene ordinandam. Plurimae etiam sunt theoriae originis legum et fontis eorumauctoritatis.