Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Laurentius Haechtanus

E Vicipaedia

Laurentius Haechtanus Goidtsenhovius, siveLaurentius Haechtanus sive vulgoLaureis van Haecht Goidtsenhoven velLaureis van Gotsenhoven, natusMechliniae anno1527 et vita functus die10 Aprilis1603Antverpiae erat historiographus lingua Belgica utens et poeta latinae linguae nationeBelga.

Eius vita

[recensere |fontem recensere]

Eius origines, nexus familiares, adhuc non bene liquent. Verisimiliter adhuc iuvenis urbem natalem Mechliniae dereliquisse videtur et Antverpiam petivisse qua in urbe artium Musarumque domicilio melius Musis se dedere potuisse.

Scripta eius

[recensere |fontem recensere]

Praecipue notus est Haechtanus propter elegantem librum cui titulus :Μικροκόσμος. Parvus Mundus, prima vice Antverpiae anno 1579 editus, et ornatus imaginibus perpulchris a Gerardo de Jode delineatis. Qui liber pluries editus est, tantus fuit eius favor apud publicum. Delineationes incisae textusque hermetismo redolent.

Paulo post nova editio in Belgicam linguam versa prodiit e domo editoriaPlantiniana anno 1584 cum tituloDe Cleyn Werelt

Eius chronica de historia ducum Brabantiae, belgice scripta, compendium est variorum librorum historicorum.

Eius libri

[recensere |fontem recensere]
  • Μικροκόσμος. Parvus Mundus, Antverpiae, 1579.
  • De Cleyn Werelt, Antverpiae:Christophorus Plantinus, 1584 (translatio in sermonem belgicum)
  • Chronijcke van de Hertoghen van Brabant, vergadert uyt diversche historieschryvers, ende overgeset door Laurens van Haecht Goidtsenhoven, Antwerpen, 1612, (seconda editio)

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • J.G. Frederiks en F. Jos. van den Branden,Biographisch woordenboek der Noord-en Zuidnederlandsche letterkunde, L.J. Veen, Amstelodami, 1888-1891.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]

Notae

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Laurentius_Haechtanus&oldid=3278161"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp