Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Landsknecti

E Vicipaedia
Landsknecti pugnantes inHelvetios.

Landsknecti[1] (n. sing.Landsknectus (-i,m.), aTheodiscoLandsknecht, quodterrae-Land[s]-servus-Knecht- significat) fuerunt mercenarii sive milites stipendiariiSacri Romani Imperiisaeculi XV etsaeculi XVI. Landsknecti in agminibus militumcontariorum pugnabant, sed erant milites emeriti inter contarios qui ensibus longis ac ambabus manibus ferendis pugnabant, etdoppelsöldner vocabantur, ideo quod duplex stipendium accipere solebant.

Etymologia verbi

[recensere |fontem recensere]

Verbum GermanicumLandsknecht primum in documentis Helveticis anno1486 apparuit[2] Helvetii distinguebantur inter terram vel planitiem (Land) et montes (Gebirge). Landsknecti velLandsknechte ergo erant milites terrani, qui pugnabant contra milites montanos Helveticos. Iam exinde circa ab anno1500 error apparuit, quo"Lanzknecht" prolanceario, qui lancea sive conto pugnat, interpretatur.Knecht sive "servus" indicat fortasse quod Landknecti apud Caesarem serviebant. Milites Germanici seipsos inbellis orbis terrarumLandser appellabant quod verbum fortasse aLandsknecht derivatum est.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adLandsknectos spectant.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Dissertationum miscellanearum "pentas" Von Johann Heinrich Hottinger
  2. Textus editus in municipio "Hadersdorf-Kammern"(Germanice)
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Landsknecti&oldid=3805107"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp