Prospectus communis e rupe Lacus Melori: montes, aquae, silvae pinorum in insulis et terris parvulis visae. Haec imago capta est ad Montem Corvinum (Suecice Korpberget) prope Slagstam, ubi naves Insulam Querceam (Suecice Ekerö) petentes in freto concurrunt.Pharus in Meloro lacu.
Lacus insulis permultis opertus est, quarum maximae sunt insula Sela (SueciceSelaön) et insula "Svartsjölandet".Birca insula notior est, in quaBirca urbs antiqua sita erat, cum vicina insulaAdelsö, etDrottningholm in insulaLovön inter locaPatrimonii MundialisUNESCO anno 1991 adnumerata sunt.[5]
Melorus, lacus humilis et plerumque non profundus, cummari Baltico variis viis coniungitur: per flumina naturalia Septentrionale (Norrström) et Meridionale (Söderström), quae insulamStadsholmen cingunt, atque per Canalem Telgae (Södertälje kanal) et viam aquariam Hammarbyleden artificialem. Hirami et canales cataractas habent, in quibusHolmia, civitatis caput, sita est.
Asteroides3057 Mälaren in eius honorem nominatus est.
Usque ad saeculum XI, cumaequor Baltici altius esset,sinus marinus Melorus fuit. Propter elevationem terrae isostaticam, lacus paulatim a mari separatus est. Hoc factum magnam vim in evolutionem regionis habuit, praesertim in fundationem et incrementum urbisHolmiae.