Kana (Iaponice 仮名) duo sunt generalitterarum Iaponicorum, per quaesyllabas scribuntur. Origosignorum horum suntSinica signa, de quibus orta suntKatakana etHiragana atque variantiaHentaigana (quod sibi enim vultKana variantia) dicta.
Solet scribi hiraganis verba Iaponicae originis, sicut particulae grammaticae vel auxilia ad recte pronuntiandum. Auxilia haecscribuntur super signaKanji? dicta (quae signaSinica sunt, aliquibus differentibus) et vocantur furigana. Solet scribi katakanis omnia alia verba, quae enim non Iaponicae sunt originis, atqueonomatopoeiae. Transcriptio kanorum vocaturRōmaji (litterae Romanae).
Ecce omnia kana. Primum signum est hiragana, secundum est katakana, subter approximatio soni secundum linguam Latinam.
| ø | k | s | t | n | h | m | y | r | w | n |
---|
a | あア a | かカ ca | さサ sa | たタ ta | なナ na | はハ fa | まマ ma | やヤ ia | らラ ra | わワ va |
i | いイ i | きキ ci | しシ si | ちチ ti | にニ ni | ひヒ fi | みミ mi | (ii non exstat) | りリ ri | ゐヰ vi (sed vere legitur i) |
u | うウ u | くク cu | すス su | つツ tu | ぬヌ nu | ふフ fu | むム mu | ゆユ iu | るル ru | (vu non exstat) | んン n |
e | えエ e | けケ ce | せセ se | てテ te | ねネ ne | へヘ fe | めメ me | (ie non exstat) | れレ re | ゑヱ ve (sed vere legitur e) |
o | おオ o | こコ co | そソ so | とト to | のノ no | ほホ fo | もモ mo | よヨ io | ろロ ro | をヲ vo (sed vere legitur o) |
Addita sunt et signum geminationis consonantis (ッ) ante syllabam atque signum geminationis vocalis (ー) post syllabam.
Duo sunt signa diacritica litterae Iaponicae,dakuten atquehandakuten. Dakuten videtur sicut signa citationes ("), handakuten sicut anulus (°). Quibus signis, mutatur qualitas soni consontantis. Ecce exempla:
- か (ca) fitur が (ga) et, rarius, か゚ (gna)
- さ (sa) fitur ざ (za)
- た (ta) fitur だ (da)
- は (ha) fitur ば (ba) et ぱ (pa)
- ら (ra) rare fitur ら゚ (la), nam in lingua Iaponica abest sonum /l/
- わ (va /wa/) rare fitur わ゙ (va /va/), nam in lingua Iaponica abest sonum /v/
Digrapha et scribuntur linguae Iaponicae, parvo secundo signo. Exempli gratia:
- きや (ciïa), si digraphum scribitur きゃ (cia)
Per digraphis transcribuntur in linguam Iaponicam aliqui soni alieni, exempli gratia ファ (fa) quod digraphum est フ (fu) et ア (a). Absentibus in lingua Iaponica consonantibus sine vocali, semper additur in transcriptionem saepeu, sed aliquandoo si sonum consonantis cumu mutatum fuisset, exempli gratiad sine vocali non transcribitur ヅ (dzu) sed ド (do).
Transcriptio e lingua Latina in Iaponicam deinde cavet has leges:
- ConsonansV scribitur per digraphum ウ (u) cum vocale. Exempli gratia: ミネルウァ Minerva
- Aspiratio Graeca non transcribitur. Exempli gratia: アキレース Achilles
- Nasalis finalis Latina per syllaba ム (mu) transcribitur. Exempli gratia: アトリウム atrium
- ConsonantesL etR non geminantur. Exempli gratia: ガリア Gallia
- Licet scribiL cum handakuten, sed citius sine. Exempli gratia: カリグラ/カリ゚グラ Caligula
- I consonantica per syllaba sua transcribitur tantum si in verbi initio seu intervocalica. Exempli gratia: トラーヤーヌス Traianus
- Y Graeca transcribitur saepe per vocalemi, rare per syllabamiu. Exempli gratia: オリュンポス/オリンポス Olympus
- Syllabae Latinaesi etzi scribuntur スィ et ズィ
- Syllabae Latinaeti,tu,di,du scribuntur ティ, トゥ, ディ, ドゥ
- F semper scribitur digraphis, exempli gratia ファ (fa)
Deinde, ex nomineGaius Iulius Caesar scribitur Iaponiceガイウス·ユーリ゚ウス·カエサル. Scilicet, nulla declinationi in lingua Iaponica, semper nominativo transscribuntur.
Nexus interni