Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

J

E Vicipaedia

Commentatio semiprotecta

Ustricibus usoribusque ignotis hoc temporenon licet hanc paginam recensere. Si nomine Vicipaediano cares, quaesumus ut emendationes inpagina disputationis proponas vel nomencrees.

J ("i longa" vel "i consonans" appellanda) est decimaabecedarii sivealphabeti Latinilittera.

Abbreviationes

Littera J in duabus versionibus
  1. J {abbrev.} =Julium

Historia

Jlittera a litteraI orta est.

Iam tempore Romanorum, a tempore Sullae, litteraI duas formas habebat, alteram breviorem longiorem alteram. Longior littera adhibebatur prius ad indicandam longiorem vocalem in pronuntiatu (e.gr. in DIVOS). Mox vero cœpit adhiberi etiam ut initialis (e.gr. inIMPERATOR). Denique etiam ad consonantem notandam (eg. in EIVS)[1]. Virtus enim distinctiva harum duarum formarum est antiquissima.

In inscriptionibus epigraphicis,I longa sursum tantum eminebat. In manuscriptis vero palaeographicis,I longa et sursum et deorsumI brevem exsuperabat. HaecI longa cursiva est in origine modernae formaeJ, quam Itali adhuc appellanti lunga (sicut rotundior forma cursiva litteraeV est in origine modernæ formaeU, quae tamen distantia formarum in tempore Romano carebat ullá virtute distinctivá).

Fragmentum orationis in senatu habitae inter annos4154. In documentis palaeographicis,cursivá Romaná praecipué scriptis, attenté inspiciendum est ut distinguantur breviores longioresque litteræI formæ:
uobis · ujdetur · p · c · decernám[us · ut · etiam]
prólátis · rebusijs ·júdicibus · n[ecessitas · judicandi]
imponátur quj ·jntrá rerum [· agendárum · dies]
jncoháta ·judicia · non · per[egerint · nec]
defuturas ·ignoro · fraudes · m[onstrósa · agentibus]
multas · aduersus · quas · exc[ogitáuimus]...

J littera accepit punctum eodem tempore atqueI littera, saeculo XI.

Sunt qui dicant litteram J primum aPetro Ramosaeculo XVI distinctam esse.

Littera J j systematum ASCII et Unicode

Littera maiuscula:ASCII 74 =Unicode U+004A. Littera minuscula: ASCII 106 = Unicode U+006A.

Notae

  1. J. E. Sandys,A Companion to Latin Studies (Cambridge University Press 1910), p. 740s.

Nexus interni

Nexus externi

VideJ inVictionario.
Scriptura Latina: series paginarum brevium
Littera A
Littera A
Abecedarium canonicum

A B C D E F G H I / J K L M N O P Q R S T U / V / W X Y Z

Litterae coniunctae et intercalares

& Ä Å Æ Ç Ħ Ñ Ö Œ Ü

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=J&oldid=3924919"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2026 Movatter.jp