Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Iurum humanorum declaratio universalis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Pittacium cursualeConsociationis Nationum declarationem commemorat.

Iurium humanorum declaratio universalis[1][2] est professio aconventu generali Consociationis Nationum apudPalatium de ChaillotLutetiae die10 Decembris1948 rite decreta, duodequinquaginta suffragiis probantibus, nemine improbante, octo autem se abstinentibus.Liber primatum memorandorum hanc declarationemdocumentum in plurimas linguas omnium temporum conversum appellat.[3] Declaratio ex cladebelli mundani alterius orta est, cuius inter auctoresRenatus Cassin,Iacobus Maritain,Alienora Roosevelt,Carolus Malik numerabantur. Est fundamentum omnislegis internationalis de iuribus humanis et prima perscriptio universalis iurium quae omnes homines natura possident. Constat ex triginta capitibus, quae in posterioribus foederibus intercivitates,regionalibus iurium humanorum instrumentis, etconstitutionibuslegibusque civitatum accuratius explicata sunt.[4]

Iura per declarationem sancita

[recensere |fontem recensere]

Declaratio statuit omnes hominesdignitate etiuribus pares nasci.[5] Vetatdiscrimen proptersexum, genus,linguam,religionem,sententias civiles;[6] vetatservitutem etcruciatum.[7]Lex debet omnesaequo iure tueri.[8] Omnes patriam habent, in qua libereversari possunt; licet eis aliascivitates visere et in patriam reverti.[9] Declaratio affirmat omnibus ius essematrimonii ineundi etfamiliae constituendae.[10] Omnibuslibertatem tribuit sentiendi, religionis colendae,cogitandi.[11] Omnes rem publicam administrare possunt, sive ipsi sive perlegatos, atque "populi voluntaspublicae potestatis fundamentum est."[12] Omnibus iusquietis etlaboris tribuitur.[13]

Nexus interni

De sexagesimo festo anniversario

[recensere |fontem recensere]

Haec commentatiovicificanda est utrationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus utcorrigas, praecipueintroductionem, formam,nexusque extra et intra Vicipaediam.

Varia foedera historica

[recensere |fontem recensere]

Leges de iuribus humanis

[recensere |fontem recensere]

Leges inter civitates de iuribus humanorum

[recensere |fontem recensere]

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
VideIurum humanorum declaratio universalis apudVicifontem.

Materiae audiovisuales

[recensere |fontem recensere]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Iura humana apudTuomo Pekkanen &Reijo Pitkäranta,Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum (Societas Litterarum Finnicarum, 2006);declaratio + gen. apud auctores antiquos invenitur.
  2. Alia nomina proposita:Universalis de iuribus hominum declaratio (secundumSocratis Gymnasii Romani versionem);declaratio iurium hominum universa (secundum Gymnasii Noviodunensis Helvetici versionem).
  3. Universal Declaration of Human Rights Contact Page, Unhchr.ch, inventum10 Decembris2008.
  4. Paul Williams, ed.,The International Bill of Human Rights (Entwhistle, 1981): prima declarationis editio quasiliber, cum praefatione aIacobo Carter scripta.
  5. Articulus 1: textus Latinus invenitur apudofficium curatoris supremi consociationis nationum pro iuribus humanis.
  6. Articulus 2
  7. Articuli 4, 5.
  8. Articulus 7.
  9. Articuli 13, 14, 15.
  10. Articulus 16.
  11. Articuli 18, 19.
  12. Articulum 21.
  13. Articula 23, 24.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Morsink, Johannes.1999.The Universal Declaration of Human Rights: Origins, Drafting and Intent.Philadelphiae: Preli Universitatis Pennsylvaniae.
  • Nurser, John.2005.For All Peoples and All Nations: Christian Churches and Human Rights.Genevae: WCC Publications.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Iurum_humanorum_declaratio_universalis&oldid=3903943"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp