Iuno fuit maximadeaRomana quae multis muneribus fungebatur, nam erat deamatrimonii, partus, atque omnino feminarum quae, ut viri perGenium suum, sic per Iunonem suam iurabant.[1] Non solum invita privata pollebat: rebus publicis quoque operam dabat, nam regno et imperio praeerat (nomine Iuno Regina). Ne abello quidem abhorrebat ut quae multis investigatoribus hodiernis[2] patrona bellicae iuventutis visa est.
Deae GraecaeHerae (Ἥρη aut Ἥρα) adsimulata est. Aliae deae externae, EtruscaUni et CarthaginiensisTanit/Caelestis in eandem deam atque Iuno coaluerunt. Iuno est uxor sororque Iovis.
Animalia ei cara erantpavo[3], qui pro superbia et muliebri cupidine formositatis stabat,capra,anser et aliquatenus (saltem Iunoni Sospitae dictae)serpens. MensemIunium tamquam suum vindicabat nec, quamquam cum luna arte coniuncta erat, tamen diemseptimanae sibi dicatum accepit quia nulliplanetae nomen suum indiderat.
Vergilius mores deae Graecae retinuit, maiestatem, superbiam, iracundiam, zelotypiam, in primisTroianorum odium eiudicio Paridis et raptuGanymedis ortum[5]. Itaque ineunte Aeneide classis heroisAeneaesaevae memorem Iunonis ob iram[6] iamdiu per maria errat atque multos labores perpessi sunt comites eius. Tum IunoAeolo persuadet ut immissis ventis quorum custodiae praepositus erat tempestatem magnam excitet, quae naves mergeret. At Neptunus postquam regnum suum iniussu suo turbari sensit, e gurgite emersit et fluctus pacavit. Conflictatae naves Aeneae in Africam adpulere propeCarthaginem , in qua urbe Iuno lautissimo cultu fruebatur[7] : unde dubitare non licet quin Iuno deae Poenae Tanit adsimuletur, quae post Carthaginem deletam sub nomine Iunonis Caelestis Romae et in Imperio Romano adorabatur[8]. Libro quarto astutiis Aeneae matris,Veneris, decepta Iuno amoriDidonis et Aeneae favet dum sperat heroem Dardanum sic ab Italia arcere posse. Sciebat enim, si in Italiam ad sedes fatis sibi destinatas pervenerit Aeneas, fore uti progenies eius Romana olim Karthaginem suam deleret. At fata mutare ne diis quidem licet. Itaque postquam maritum Iovem precibus et minis inritis frustra fatigaverat exclamat:
flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo.
non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
atque immota manet fatis Lauinia coniunx:
at trahere atque moras tantis licet addere rebus,[9]
Nec mora : per ministeriumAllectus, monstriinferni, cruentum bellum interRutulos etDardanos ciet. Ob eam iram, Iuno imperat Iuturnae, sorori Turni, ut persuadeat Turno ut bellum gerat. AtqueTurnum, ducem Rutulorum, usque ad mortem tuetur : sed tanta fata multo sanguine effuso morari quidem potuit, abolere non potuit. Pertinaciam odii personae suae miratus ipse poeta dubitanter quaerit :Tantaene animis caelestibus irae?[10].
Tandem, libro duodecimo, extremaAeneide tantum, postquam Iuppiter magnos honores apudLatinas gentes ei pollicitus est, deponit iram :
Dupondius Lucillae Augustae. Ex altera parteIuno Regina pateram et sceptrum tenet. Pavo ad pedes eam comitatur.
Aliud testimonium malevolentiae Iunonis erga Romanos tradidit Ovidius cum cecinit bello interTitum Tatium etRomulum Iunonem portam urbis Romuleae clam aperuisse ipsam ut viam militibusSabinis faceret[12]. UnaVenus sensit atque aNaiadibus templiIani auxilum petivit, quae ingenti copia ferventis aquae immissa hostes iam introeuntes reppulerunt (in aliis narrationibus eiusdem rei ipseIanus hoc egisse dicitur).
Item sexto libro ineunteFastorum dea ipsa poetae explicat[13] causas cur tamdiu Troianis et Romanis irata fuerit, dum magnos honores a Latinis exigit quibus compensentur Graeci et Carthaginienses et Sabini Romanis subiecti, quamvis pie reverenterque Iunonem semper coluerint.
Non tantum tamquam paredram Iovis intriade Capitolina Etrusca, ubi sub umbra mariti latebat, Iunonem venerabantur Romani sed multa templa et luci ei sacra erant tam in Urbe quam in ceteroLatio. Quia variis muneribus fungebatur illa dea variis quoque appellationibus vel potius cognominibus numen eius distinguebatur, quorum praecipua sunt : Iuno Regina, Iuno Lucina, Iuno Pronuba, Iuno Iuga, Iuno Cinxia, Iuno Moneta, Iuno Sospita, Iuno Curitis, Iuno Caprotina, Iuno Sororia, Iuno Covella.
Ut in Aeneide, Iuno Regina primo dea hostium fuit : cum enimdictatorCamillus anno396 a.C.n. iamdiuVeientium civitatem obsideret, victoriam sibi ut pararetpoliadem deam illorum (Etruscam Uni ?) evocationis ritibus ad Romanos pellicere suscepit. Quapropter si victor fuisset deae aeternam sedem et lautissimum cultum Romae pollicitus est. De quo mira fabula tradebatur : nam cum, urbe capta, Camillus statuam Iunonis e templo suo eripi atque Romam transferri iussisset, miles quidam qui iussa persequebatur deam percontatus esse dicitur an Romam venire vellet (incertum per iocum an serio) et mirantibus cunctis statua clara voce respondisse se velle. Non multo post ipse Camillus templum inAventino monte Iunoni Reginae dedicavit[14]. Postea fuit altera aedes Iunonis Reginae aconsuleMarco Aemilio anno187 a.C.n. belloLigusticovota et octo post annos ab eodemcensore facto (179 a.C.n.) ad[15]Circum Flaminium dedicata[16]. Maxima deaCarthaginensium, Tanit/Caelestis, et ipsa Iunoni Reginae adsimulata est (non tantum a poeta Aeneidos!). Et Iuno Capitolina Regina nonnumquam dicebatur : illa Iuno enim cum imperio regio coniuncta erat[17].
In nummis imperatricum Romanarum, quibus libenter adsimulabatur, Iuno Regina saepe expressa est tamquam figura muliebris stans, pateram et sceptrum tenens. Nonnumquampavo ad pedes addebatur. Item inFaustinae minoris consecrationissestertio[18] imperatrix tergo pavonis sedens et sceptrum tenens ad caelum effertur.
Iuno Sospita vel fortasse potius Sispes[19] dea bellatrix erat quaeLanuvii, in antiqua civitate priscorum Latinorum, colebatur : iam a tempore dissolutionis Confoederationis Latinae (338 a.C.n.) cultus Sospitae Iunonis Romanis cum Lanuvinis, qui tum civitate Romana donati sunt, communis factus est[20]. In magno honore enim illum cultum Romani habebant, ut apparet ex accurata descriptione aCicerone[21] nobis relicta et multis nummis figuram eius exhibentibus. Nam temporeReipublicae liberae effigies Sospitae frequentior indenariis invenitur[22] quam universarum aliarum Iunonum : expressa est a monetariis gentiumCornuficiae[23], Mettiae[24], Papiae[25], Prociliae[26], Rosciae[27], Thoriae[28], quae gentes ob hoc ipsum Lanuvinae fuisse putantur. Aspectus insolitus erat : pelle caprina cornibus praedita caput tergumque adoperta et soccis recurvis calceata hastam altera manu vibrabat, altera scutum tenebat. Draco cristatus eam anteibat[29] de quo ritus dignus relatu memoriae mandatus est : nam virginitatem puellarum probaturi Lanuvini eas, oculis prius fascia velatis, in speluncam obscuram templo vicinam immittebant, serpentis ibi habitantis manu nutriendi causa ; si draco cibum libenter acceperat, in complexum parentium sospites redibant : annus fertilis futurus erat nec de virginitate earum dubitare licebat[30]. Quae fabula in denario gentis Rosciae conspicua est.
Templum LanuvinumIunoni Sospitae Matri Reginae (I.S.M.R. in denario gentis Thoriae legitur : qui titulus ostendit deam et imperii et belli et fertilitatis[31] simul fuisse) dedicatum exeunte Bello Sociali asenatu Romano restitutum est[32]. Consules Romani ad sacra Iunonis Sospitae facienda Kalendis Februariis[33] Lanuvium pergere solebant[34]. Nam illud templum ob antiquitatem multo venerabilius erat quam templum Romanum aC. Cornelio Cethego anno197 a.C.n. bello contraInsubres Iunoni Sospitaevotum[35] et quarto dehinc anno ab eodemcensore facto inForo Holitorio dedicatum[36]. Etenim archaeologi fundamenta cuiusdam templi saxis quadratis etopho "peperino" secundumordinem Tuscanum aedificati ibi reperta ad ultimam partem sexti saeculi a.C.n. referunt. Et aedificia anteriora cultui destinata fortasse iam octavo saeculo a.C.n. subter fuisse suspicantur[37]
Statua Iunonis Reginae cum sceptro et patera,Iuno Barberini vulgo dicta.
Iuno Curitis vel Curritis vel Quiritis dea bellatrix erat[38], hasta clipeoque praedita et in curru stans quae maxime apudFaliscosiunonicolas[39] perpontificem sacrarium colebatur[40], unde cultus eius fortasse Romam evocatus est : certe templum ei dedicatum inCampo Martio stabat, cuius dies natalis VI octobris erat[41].Tiburte quoque cultus eius nobis perServium[42] et inscriptiones[43] notus est.
Scriptoribus antiquis[44] hoc cognomen a vocabuloSabino, "curis", hastam significante ductum visum est. Ita cum urbe SabinaCuribus etcuriis (quas moderni philologi potius a *co-viria ducunt), antiquis divisionibus populi Romani in quibus dilectus militum fiebant, hanc appellationem cognatam esse voluerunt. Preces Tiburtinae a Servio traditae Iunonem patronam curiarum iuventutisque bellicae esse confirmant :Iuno Curitis tuo curru clipeoque tuere meos curiae vernulas. Praeterea in omni curia Romana tabula Iunoni Quiriti sacrata erat[45]. Ita in traditione historica Romana Iuno Curitis est 'Iuno Hastata' e Curibus a regeTito Tatio Romam invecta ut patrona curiarum fieret. An revera Iuno Curitis IunoSabina fuerit dubitare tamen licet : necFalerii nec Tibur, nedum Lanuvium in agro Sabino sunt. Postquam nomen civium,Quirites, e Curibusetymologia populari duxerunt atque ad fabulam regis Titi Tatii rettulerunt, philologi antiqui alias fabulas 'Sabinas' addere potuerunt ludi etymologici continuandi causa. Sic saltem existimat Iacobus Poucet[46].
Nonnullos ritus feriarumFaleriis in Iunonis honorem celebratarum per quandamelegiam Ovidii[47] novimus : ad aram antiquam in luco sacro positamsuovetaurilia fiebant, cum pueri iaculis (curi ?) capram certatim venarentur ( praemium enim ipsa erat illius qui vulneraverat). Qua statua deae curru vehebatur viae veste sternebantur. Qui cultus tam Faliscus quam TiburtinusArgo e Graecia in Latium advectus a profugo comiteAgamemnonis dicebatur et in inscriptionibus Iuno illa, ut Hera,Argolis velArgeia[48] cognominatur. Multas similitudines Iuno Curitis cum Iunone Sospita praebet.
Templum eiKalendis Martiis anni375 a.C.n. in monteEsquilino a matronis dedicatum est[51] (Kalendae universorum mensium Iunoni sacrae erant[52]). Die natali huius templiMatronalia quotannis celebrabantur : matronae florum coronas deae adferebant atqueture odorifero fumigabant. Annalium scriptorLucius Piso et poeta Ovidius auctores sunt ante templum aedificatum ibidem Romanos Iunonem in luco sacro veneratos esse, iam temporeregumRomuli[53] etServii Tullii[54]. Ubi docuisse ritumLupercalium sterilitatis amovendae causa narrabatur (Ovidius) et Romani si qui liberi eis nati essent nummum deae consecrabant (Lucius Piso). Hoc modo Romani noviter natos homines numerabant et censebant (similiter mortuos ad templumLibitinae). Domi quoque circa partus tempus mulieres et earum propinqui Iunonem Lucinam venerabantur, dum tabulas et aram ad dona accipienda adponunt[55]. Tum nisi solutis prius omnibus nodis tam in vestitu quam in capillis ad sacra adire nefas erat (quia nodiper sympahiam partum impedire credebantur)[56].
In quo munere dolorum partus levandorum certamen erat interDianam et Iunonem adeo utCatullus non dubitarit canere Iunonem Lucinam nomen Dianae esse cum parturientibus adest :
EtenimLucina dea sui iuris primo fuit ; postea sive Dianae sive Iunoni adsimulata est.
In nummis imperatricum Iuno Lucina infantem tenet vel etiam inter plures infantes stat. Insestertio quodam[58]Lucillae (Lucii Veris uxoris et filiaeMarci Aurelii) sedens expressa est altera manu florem prae se porrigens, altera infantem linteis involutum tenens.
Iuno caerimoniis nuptiarum praesidebat atque paene omnes ritus matrimoniales suam Iunonem habebant. Iuno Pronuba[59] nuptias inibat, Iuno Domiduca[60] puellam ad domum mariti ducebat, Iuno Iuga[61] vel Iugalis coniuges sub iugum matrimonii coniungebat, Iuno Cinxia vel Cinctia cingulum nuptae prima nocte solvebat[62]...
Iunoni Caprotinae mulieres et ancillae Nonis Iuliis (7 Iulii), quae ideoNonae Caprotinae[63] dicebantur, ramo et lactecaprifici, quae arbor estficus sine cultu humano crescens, sacra faciebant. Causa harum caerimoniarum ad hanc fabulam referebatur : urbe Roma aGallis circa 390 a.C.n. capta et incensa, finitimi populi, postquam Galli abierunt, infirmis adhuc rebus Romanis, excidium Urbi minabantur nisi uxores et filias sibi dedissent.Senatoribus in maximis angustiis de ea re consulentibus, ancilla seu Tutela seu Philotis nomine hoc strategema excogitavit : ancillae vestitum et ornatum dominarum indutae in earum vice traditae sunt. Tunc viros in castris hostium specie festivitatis ad ebrietatem provocavere. Cum temulenti fuere mulieres in ramos cuiusdam caprifici ascenderunt atque inde signum Romanis dederunt, qui properanter advenientes facilem victoriam adepti sunt. E qua victoria magni honores, in primis libertas et vestitus quem semel induerant, illis ancillis a senatu decreti sunt. Nonae Caprotinae memoriam huius facti celebrare dicebantur[64]. Eruditi moderni nonnulli illas ferias velutSaturnalia muliebria fuisse suspicantur, quo die ancillae et servae magna licentia fruebantur. Nomen earum capram quoque, animal cum Iunone coniunctum, in mentem inducit. Certe lac caprifici insigne ubertatis fuit et Iuno Caprotina dea fertilitatis erat.
Alii auctores antiqui, quorum opinionemPlutarchus[65] nobis tradidit, etPoplifugia quae die 5 Iulii celebrabantur et Nonas Caprotinas adRomuli mortem referebant, qui ad paludem 'Caprae' dictam tempestate horrenda et tenebris deficiente sole repente subortis ab oculis populi sublatus erat. Etenim Poplifugia et Nonae Caprotinae arte coniuncta fuisse credebantur.
Nonnulli numismatistae Iunonem Caprotinam indenario gentis Reniae circa 138 a.C.n. percusso[66] agnovisse voluerunt, in quo denario dea quaedambigis caprarum (vel hircorum) vehitur[67].
Duae dies quotannis Iunoni consacratae erant : Kalendae Iuniae[72], dies natalis templi in Arce, qui dies dupliciter Iunonius dici potest quoniam Kalendae universae a Martio ad Decembrem huic deae sacrae sunt et Iunius mensis a nomine eius dictus vulgo habebatur[73], et dies10a Octobris[74] = a.d.VI Idus Oct., nescimus qua de ratione.
Denarius a triumviro monetario Tito Carisio circa 46 a.C.n. percussus. Ex una parte caput Iunonis Monetae, ex altera instrumenta monetariae artis conspicua sunt.
Aliquanto postea anno269 a.C.n. postquam thesaurisargenteisTarentinorum potiti sunt, Romani primamofficinam monetariam in Urbe instituerunt[75], quae in Arce prope templum Iunonis collocata a cognomine deae nomen suum duxit. Ita mox Iuno dea nummorum signatorum, quam hodieque monetam appellamus, facta est sive casu ob fortuitam vicinitatem, sive quia iam antea illa dea auro et metallis pretiosis prae-monetariis -id est metallis quibus ad res emendas vel summas debitas solvendas ante monetam creatam pondo homines utebantur- praesidebat. Nam explicatio cognominis Monetae difficilis est. Tres praecipuas coniecturas etymologicas referre libet :
1)Plerique investigatores tam antiqui quam moderni[76] hoc nomen a verbo monendo duxerunt. Hanc appellationem auctores antiqui sive ad praeclaram fabulam anserum Capitolinorum Iunoni sacrorum referebant[77] qui anno 390 a.C.n., tum cumGalli Capitolium obsidebant, Marcum Manlium Capitolinum et ceteros custodes Arcis de furtivo et nocturno adventu hostium monuerunt sive ad vocem ex aede Iunonis in Arce emissam et Romanos quo modo terrae motum procurarent docentem[78]. Ergo Iuno Moneta est Iuno 'quae monet' vel 'quae monuit' et nomen officinae et nummis datum fortuitum est. Discrepantiam interMoneta cum e longa et participiummonita cum i brevi qui hanc etymologiam tuentur tollere voluerunt dum simile par obsoletus/solitus comparant. At moneo verbum causativum est, non quod permanentiam in statu indicet. Porro sensus activus huius suffixi nisi in verbis edendi bibendique (pransus, cenatus, potus...) exemplaribus probandis caret. Itaque non omnes hanc etymologiam recipiunt.
2) Nuper investigator Francogallus etymologiam aliam iam olim a Carolo Lenormant[79] editam multis et novis argumentis defendit[80] : Monetam aradice indoeuropaea *m(o)ni ductam vult, quae collum significat et in aliis linguis nomen torquis praebet, a Latina autem lingua non abest quoniam in vocabulo 'monile' agnoscitur[81]. Ita Iuno Moneta primum significasset 'Iunonem quae monile gerit' (simili modo Torquatus qui torquem gerit, barbatus qui barbam habet). Scilicet Romani illius interpretationis omnino ignari erant eo magis quod aetate Ciceroniana paene omnes deae Latinae monile gerebant : sed deae similes 'torquatae' in mythologicis fabulisCelticis etGermanicis reperiuntur. Et quia ante monetam creatam aurum et cetera metalla pretiosa in monilibus et ornamentis eiusdem generis a divitibus cumulabantur Iohannes Haudry putat Iunonem Monetam auro prae-monetario praefuisse : quod si ita est, causa fuit cur eius templum ad officinam monetariam locandam a Romanis electum sit.
3)Tertia etymologia olim a Carolo Lenormant praetereundo proposita recentes fautores[82] nacta est, quae monetam e radicaSemitica m-n-h/m-n-y utminam (Graece μνᾶ) ducere vult. Mina enim est unitas valoris et ponderis in metallis pretiosis usitata et vocabulum aPhoenicis sumptum est. Eadem radix etiam cognomen deis Semiticis praebuit, utIshtar Menut inBabylonia et ipsaTanit Carthaginiensium quarum Iuno Moneta interpretatio Romana videri potest. Quocirca et ipsa metallis pretiosis et divitiis praeerat.
Anno 168 a.C.n. alterum templum Iunoni Monetae inMonte Albano a Gaio Cicereio dedicatum est[83], quinquennio postquam ab eodempraetore bello adversusCorsosvotum erat[84]. Initio Iuno Moneta non multum a Iunone Regina differre videtur : ambo cognomina in quadam inscriptione apposita inveniuntur[85], quae fortasse origo errorisValerii Maximi[86] fuit. Tempore veroimperatorum Romanorum, secundo et tertio saeculo, Moneta in nummis saepe expressa est tamquam figura muliebrisbilancem etcornucopiam tenens. Tunc vinculo cum Iunone abrupto,allegoria divina sui iuris fuisse videtur, ut multae aliae. Nam in illis nummis, ut aequum est, Moneta cum effigie imperatorum coniuncta est, non cum efigie imperatricum, ut Iuno Regina.
IunoSororia dicta etIanus Curiatius in ritibus Kalendis Octobribus quotannis apudTigillum sororium celebratis consociati erant[87], quarum caerimoniarum origo ad piaculum illiusHoratii referebatur qui, postquam victis tribus Curiatiis Latinorum imperium patriae suae dederat, sororem ira commotus occidit[88].Quia tigillum illud duabus aris impositum speciem alicuius iugi praebebat, potuit fieri ut antiquitus adulescentes e prima expeditione militari redeuntes sub illud iugum incedere oportuerit ut caedem expiarent atque ita ad vitam civilem redirent[89]. Nonnulli eruditi obviam significationem cognominis secuti existimavere, ut Ianum adulescentibus masculi sexus, sic Iunonem Sororiam puellarum initiis praesedisse, transitum in vitam adultam indicantibus. Alii, etymologiam sororiam a sorore tamquampopularem recusantes, putant hic Iunonem patronam bellatorum iuniorum esse[90]. Non liquet.
Iuno Covella[91] erat dea lunae nascentis et crescentis. Ex illo antiquo tempore quoKalendarium Romanum ad vicissitudines lunae dirigebaturKalendarum die universorum mensium, simul atque nova luna conspicua esse renuntiabatur,rex sacrorum etpontifex minor sacra faciebant. Quibus effectis etCuria calabra inCapitolium convocata, sive quinquies sinonae quintus dies mensis erant sive septies si septimus, clamabat pontifex 'calo Iuno Covella'[92]. Eodem dieregina sacrorum inRegia Iunoni porcam vel agnam immolabat. Moderni saepe hoc verbum cum 'cavo' vel 'coho' coniunxerunt[93], existimantes primis diebus lunaris mensis lunam 'cavam' esse. Res obscura est sed simili modoLaurentes Iunonem Kalendarem colebant.
In nummis imperatorisTreboniani Galli[94] (251-253) novum cognomen deae adponitur :Iunonem Martialem in primis veneratus esse videtur cui templum dedicavit. Quae appellatio sine dubio ad deum Martem vel ad mensem Martium (qui et ipse a deo nomen duxit) pertinet sed figura huius deae nec armata nec aliter bellicosa depicta est (spicas frumenti manu tenet). Qua de causa de vera huius appellationis significatione eruditi homines disputant : fortasse nihil aliud indicat nisi Iunonem Martis matrem esse. Aut adMatronalia spectabat quae quotannis Kalendis Martiis in Iunonis honorem celebrabantur ?
Nomen Iunonis cumIove cognatum esse negant hodie plerique philologi quia prima littera d nusquam apparet (contraIupiter est Diespiter et Dius Fidius) et u longa non emonophthongizationediphthongiou veleu nata esse videtur, cum ne in inscriptionibus quidem archaevamorthographiam praebentibus[95] diphthongus ullus legatur. Si uxoremetymologicam Iovi quaeres,Dianam inveneris.
Hodie plerumque placet Iunonem eradice quam invenimus iniuvenis/iuventus ducere, media syllaba compressa ut in comparativa formaiunior. Ita Iuno dea virium iuvenilium esset[96]. Contra etymologiam aiuvando a nonnullis auctoribus antiquis[97] propositam omnes aspernantur.
OmissaTriade Capitolina, in cultu quoque raro cum Iove coniuncta est, saepius cum Iano tam in Kalendarum ritibus (Iuno Covella), quam in caerimoniis adTigillum sororium celebratis (Iuno Sororia). Et cognomina amborum deorum aliquatenus cognata inveniuntur : Ianus enimIunonius velCuriatius velQuirinus dicebatur, Iuno simili modoCuritis velQuiritis[98].
Multas similitudines interDianam et Iunonem enumerare possis : utraque dea cum luna coniuncta est, utraque partui et vitae feminarum praesidet, utraque imperium regium tribuit (sacerdosDianae Nemorensis titulum regis praeferebat et ipsa patrona Confoederationis Latinae erat), utraque armis et nece delectatur etiamsi Diana potius venatrix, Iuno autem bellatrix est. Parva discrimina post confoederationem Latinam a Romanis victoribus dissolutam suadente mythologia Graeca paulatim aucta sunt : tum luna Dianae potius obvenit, imperium regium Iunoni, partus et feminae in medio positae remanserunt. Nisi quod Iuno patrona matronarum in primis facta est[99], Diana, dea magis plebeia, quippe quae inAventino monte sedem suam habebat, etiam ancillis et servis praeest. Omnino Diana rusticior est, ut quae silvis et locis incultis gaudet, Iuno urbanior et ad iura societatis humanae pronior[100].Nihilominus difficile est credere deas tam similes apud eundem populum natas esse : nonne multo verisimilius est Latinos deam Uni iam cumHera partim adsimulatam abEtruscis mutuatos esse, ita ut par deorum Etruscorum Ianus et Iuno (Ani et Uni[101]) cum pare deorum Latinorum, Iove et Diana, noviter commixtum sit, fabulis mythologiae Graecae melius ut aptarentur ?
↑Forma antiqua in inscriptionibus Lanuvinia reperta S(E)ISPES est (CIL14, 2090 et Festus sub verbo). Unde titulus IVNONI SISPITAE insestertiis imperatorumAntonini Pii (RIC 608, quiLanuvii natus est, ) etMarci Aurelii (RIC 1522). Certe hoc cognomen Romani interpretabantur tamquam Iuno quae sospitat.
↑Titus Livius XXXII,30. Illiusne templi meminitOvidius secundo libroFastorum (versus 55-58) cum de templo Iunonis Sospitae canitlonga die adeo oblitterato ut poeta ne quidem ubi fuerit sciat ? Non liquet.
↑Georgius Dumézil,Horace et les Curiaces, Parisiis, 1942 pp. 111-114.
↑Marcellus Renard.1953. Aspects anciens de Janus et de Junon.Revue belge de philologie et d'histoire 31(1):5-21.Hic legere potes Qui auctor meminit Iunonem et Iugam appellari solitam esse, quae appellatio bene cum iugo illorum sacrorum congruit.
Raimundus Bloch 1972, 'Héra, Uni, Junon en Italie centrale'. In:Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 116e année : 384-396.Hic legere potes
Alanus Blomart 1998, 'Le passage des dieux de l'Autre vers la Rome et l'Athènes classiques. Recherches comparatives et idéologiques sur les transferts de Junon Regina, Curitis, Caelestis, Cybèle, Bendis, Asclépios et des héros' inÉcole pratique des hautes études, Section des sciences religieuses. Annuaire., 105 : 511-516Hic legere potes
Iosephus Camodeca et Henricus Angelus Stanco 2015, 'Ubicazione incerta, Iuno' inFana, templa, delubra. Corpus dei luoghi di culto dell'Italia antica : 29-30.Hic legere potes
Georgius Dumézil 1974,La Religion Romaine archaïque, Payot : 299-310.
Genovefa Dury Moyaers 1986, 'Réflexion à propos de l'iconographie de Juno Sospita', inBeiträge zur altitalischen Geistesgeschichte : Festschrift Gerhard Radke zum 18. Februar 1984, cur. Ruth Altheim-Stiehl et Manfred Rosenbach : 83-101.ISBN 3-402-05199-0
Genovefa Dury Moyaers et Marcellus Renard 1981, 'Aperçu critique des travaux relatifs au culte de Junon" inAufstieg und Niedergang der Römischen Welt II (cur. Wolfgang Hause) : 142-202.ISBN 3-11-008468-6
Clara di Fazio 2017, "Giunone, le vergini e l’antro del serpente", inAntrum. Riti e simbologie delle grotte nell'antichità,Quaderni di Studi e materiali di Storia delle Religioniː 215-231.
Maria Helena Hänninen 2000,Women as worshippers of Juno : from the mid-republican to the augustan era, Helsinki (dissertatio academica).
Reinhard Häussler 1995,Hera und Juno : Wandlungen und Beharrung einer Göttin, Steiner Verlag.ISBN 3-515-06752-3.
Hadriana Hermans 2012, 'Juno Sospita: A Foreign Goddess through Roman Eyes' inProcesses of integration and identity formation in the Roman Republic, curatore S.T. Roselaar. Brill electronica : 327-336.ISBN 978-90-04-22960-0
H. Le Bonniec, 'La fête de Junon au pays des Falisques' inL'élégie romaine : enracinement, thèmes, diffusion, curante Andrea Thill. Parisiis, Ophrys : 233-244ISBN 2-7080-0479-4
Marcellus Meulder 2016, 'L’équipement de Junon à Lanuvium est quadrifonctionnel',Dialogues d'histoire ancienne 42(1) ː 69-96Apud Perseum legere potes *
Walterius Otto 1905, 'IUNO Beiträge zum Verständnisse der ältesten und wichtigsten Thatsachen ihres Kultes' inPhilologus v.64, 161-223. *Hic legere potes
Ioannes-Maria Pailler 1997, 'La vierge et le serpent. De la trivalence à l'ambiguïté' inMélanges de l'Ecole française de Rome. Antiquité , 109 : 513-575.Hic legere potes
Robertus Palmer 1974, 'Juno in Archaic Italy', inRoman Religion and Roman Empire. Five Essays, University of Pennsylvania press : 3-56.ISBN 0-8122-7676-0
Marcellus Renard 1953, 'Iuno Covella' inAnnuaire de l'Institut de philologie et d'histoire orientales et slaves, : 401-408.
Aemilia Shields 1926,Juno : a study in early Roman religion, Northampton, Mass., 1926. (Smith College classical studies ; no. 7)
Denarius aLucio Thorio Balbo circa106 a.C.n. signatus. Caput Iunonis Sospitae cum titulo I.S.M.R. ex una parte, taurus impetum faciens cum titulo L. THORIVS BALBVS ex altera.