Iudex est qui decernit utrumreuscriminis accusatus innocens sit an non, aut litesciviles decernit. Sententia iudicisiudicium nominatur.
Antiquis temporibus, iudices autmagistratusrei publicae fuerunt (quorum summus in populo Romanopraetor fuit) aut velut Athenis cives iudicando sorte destinati. Nostra vero aetate, iudices in magistratibus numerari non solent, ut quorum arbitrium legis tantum vinculis obstrictum neque ulli imperio subiectum ab omni parte liberum esse oporteat et integrum.
Veteres inTartaro, ubiRhadamanthysMinosque iudices essent, iudicium esse futurum de probis pravisque hominum factis narraverunt.
InVetere Testamentoiudicis voce nonnumquam verbum Hebraicum שופט redditur, qui est honosgubernatoris veldictatoris similis (confer autem verbum Punicum שפט (sufes), et quo officio fungatur, qui in descriptione scuti Achillis apudHomerum inIliadebasileis appellentur).
InNovo autem Testamento praediciturIesum Christum olim esse iudicem hominum omnium venturum: "[deus] eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro [Iesu Christo], quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis" (Actus Apostolorum 17:31).
In certis causis, praecipue in civitatibusAnglo-Saxonibus, iudex distinguitur aiurata, duodecim hominibus hominum ex populo convocatis.