Ioannes Ögmundi filius (1052-1121) primus episcopus fuitHolae, qui inter alia Islandica nomina dierum finxit. AbAlthing anno1200 sanctus appellatus est.
CodexGrágás, ius Islandicum, anno 1117 conscriptus est.
Insula ab anno1262 usque ad annum1918 fuitNorvegiae regni pars, posteaDanicae monarchiae. Vicensimo saeculooeconomia Islandiae celeriter crevit, ut res prosperae auctae sint. Proximis decadibus civitas liberum commercium cum civitatibus Europae fovebat, rerum oeconomicarum varia genera sicut mercatura,argentariae etindustria explicavit. Oeconomia Islandiae est libera, vectigalia parva sunt in comparatione cum aliis civitatibusOECD.?
Civitas salutem omnium incolarum appetit et educationem gratuitam providet.
↑"ISLANDIA Germ. Island, Gall. Islande, Ins. maris Sept. amplissima, nomen habet a glacie, quae illi ad Bor. perpetuo adhaeret, nam ibi iam incipit mare Congelatum: dicitur etiam Snelandia, a nive, et Gardartsholm, a Gardarto eius inventore; quibusdam videtur esse Thule veteribus cognita, sed his Saxo Grammaticus, Crantzius, Milius Iovius, et Peucerus refragantur" inIohannes Iacobus Hofmannus,Lexicon universale (1698)~