Ioannes de Avila[1] (HispaniceJuan de Ávila; natusAlmodóvar del Campo in oppidoCastellae-Manicae die6 Ianuarii1499 aut1500, mortuusMontillae in oppidoProvinciae Cordubensis die10 Maii1569) fuittheologusHispanicus et praedicator, cui valde inanimo erantveneratio sacratissimisacramenti altaris,eruditio, etcaelibatus. Anno1894 beatus, anno autem1970 sanctus factus est. Anno2012Benedictus Papa XVIpontifex maximus eumdoctorem Ecclesiae etapostolum totiusAndalusiae creavit.
FiliusIudaei divitis conversi iuribus studebat: quod terminare Ioanni semiiudaeo vetitum est. Quin inSocietatem Iesu intraret eadem causa prohibuit. Unde inComplutensi UniversitateAlcalae sephilosophiae dabat.Baccalaureatus theologiam complexus est. Parente utroque mortuo, opes omnes pauperibus dedit, quod ante annum1527 factum est. Breve tempus in universitate studiorum docens erat antequam inmundum novum ire vellet. SedAlphonsus ManriquearchiepiscopusHispalensis et inquisitor virum tam ingeniosum inEuropa retinendum esse censuit: quemmissionarium popularem et praedicatorem quoquoversus misit. Ioannesorator non timuit quominus Ecclesiae onera inhomiliis eventilaret atque percenseret. Quae res anno1531 anteinquisitionem allatae sunt, quae eum anno1533 liberavit atque rursus honoravit. Ioannes incarcere opusculum praetitulatumAudi, filia pepigit, quodauctore invito in lucem editum usque annum1574 inindice librorum prohibitorum positum erat. Quod opus maximi aestimandum de Christifidelium emendatione atque perfectione tractat.
Denique Ioannes laborem in Andalusia continuare potuit, ubi collegia quindecim condidit. Quorum trias postea in universitates mutata est (e.g.Alma mater Beatiensis), maior pars autem in gymnasia. Una cum archiepiscopoCasparo Avalos inde ab anno1537 in moderanda universitate novaGranatensi operam summam navabat. Infirmitasiter adConcilium Tridentinum anno1551 perpediebat; Ioannes nihilominus pro patribus conciliaribus opusMemoriales al concilio de Trento exaravit et perrogationem legum Tridentinarum in Hispania diligenter observavit. Anno1565 libroAdvertencias para el sinodo de Toledo synodumTolentanam procul una cum aliis dirigebat curabatque.
Commercium epistulare fecundum cum Ioanne habebant multi, inter quos citenturTeresia Abulensis,Ioannes de Deo,Franciscus Borgia, etIgnatius de Loyola (quem anno 1554 cognoverat).Epistulae ducentae quinquaginta conservatae sunt.
Dies memorialis10 Maii est, quemFranciscus Papa anno2021Calendario Romanae Ecclesiae adscripsit.[2]
Pius Papa XII iam mense Iulio1946 Ioannem patronum clericorum saecularium Hispanicorum declaraverat.
![]() | Vicimedia Communia plura habent quae adIoannem de Avila spectant. |
![]() | Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana •Deutsche Biographie •Diccionario biográfico español • |