Ioannes Mahoney, vulgoPatrick John Mahoney (1940 –2018) fuithistrioAmericanus. Multos successus histrionales habuit, sed postquam inserie televisificaFrasier partesMartini Crane agere coepit, in gratiam et notitiam omnium pervenit. In qua serie sub persona patris familiae filios suosFrasier etNiles,psychiatros semper satagentes et in variis rebus tumultuantes moderari conatur.
Mahoney natus est die20 Iunii1940 inLancastriensis comitatus urbeBlackpool, quo familia eiusMancuniensisbombardationesGermanorum verita profugerat. Postsecundum bellum mundanum cum familia Mancunium revertit, ubi adolevit. Pater eius pistor erat, mater domiseda, sed coniuges, quamvis parentes octavi adhuc infantis facti essent, in matrimonio rixoso vivebant. Itaque Ioannes adulescentulus inCFA ad sororem maiorem inmigravit, quae iam belli tempore militi Americano nupserat, inqueIllinoesia studia exercere incollegio Quinciensi coepit. Quibus finitis studiis inMacomb urbem migravit et ineuntibusannis 1970 inWestern Illinois University patrii sermonis magistri munere functus est. Anno1971 in civitatem acceptus est. Postea opera editoris ephemeridis cuiusdam medicae functus est,[1] sed sorte sua parum contentus arte histrionali se experiri volebat. Denique anno1879 societatem iniitSteppenwolf Theatre Company, in qua bene successit et totam per vitam consors fuit. Etiam in scaenisBroadway libenter versabatur.