Ioannes Ioannis filius Lepechin[1] (Russice Иван Иванович Лепёхин,tr.Ivan Ivanovič Lepëchin; natus21 Septembris1740Petropoli, mortuus ibidem18 Aprilis1802) eratexplorator,botanista,zoologus,rerum naturae investigator etlexicographusRussicus.
AlumnusUniversitatis Argentoratensis, Lepechin ibi gradum doctorismedicinae recepit anno1767. Postquam Petropolim rediit, adiunctus et anno1771 academicusAcademiae Scientiarum Petropolitanae factus est. In multis expeditionibus scientificis in partibus variisImperii Russici participavit, commentarios de eis scripsit. Ab anno1783 fuit secretariusAcademiae Russicae (Rossicae), ad creationemlexicilinguae Russicae Academiae illius contribuit. Praeterea, diu Horti Botanici Petropolitani praefectus erat.
GenusplantarumLepechinia familiaeLamiacearum in eius honorem vocatur.
![]() | Vicimedia Communia plura habent quae adIoannem Lepechin spectant. |
![]() | Lexica biographica: •Deutsche Biographie • •IPNI |