Gustavi Dore illustratio in apologum de urso et hortorum amatore
Educatione omnino neglecta aetate XX annorumOratoriumDurocortori intravit ut theologiae studeret; id post menses XVII autem finivit. Nam vitam iucundiorem atque leviorem agere maluit. Anno 1646odamFrancisci de Malherbe in mortem regisHenrici IV legit, quae ingenium poeticum in se expergefecit. Opera Malherbe etVincentii Voiture porro legebat et, praeter eos, praesertim et litterasItalicas; magni aestimavit etiamFranciscum Villon,Clementem Marot,Rabelaesum et amici eum in litteras Latinas Graecasque introduxerunt. Ante omnesHoratii libris inflammatus est.
Opus eius primum fuit interpretatio operis »Eunuchorum« Terentii anno 1654. Ut libidinosam effrenatamque vitam paulo refrenaret pater ei anno 1647 uxorem elegit et munus magistri aquarum silvarumque (maître des eaux et forêts) mandavit. Fontana autem et uxorem et munus destituensLutetiae saepius vivebat; tamquam infantem immaturum eum curabant maecenatesNicolaus Fouquet (minister fiscalis), principes de Condé et Conti, duces de Vendôme et ducesBurgundiae, Henrietta Anglica, ducissa de Orléans et - praesertim -Maria Mancini, neptisMazarini et domina de La Sablière. Ultimis annis autem ei consulebat domina de Hervart.
Ipse procul ab aula regia vitam degebat. Unionem spiritalem cum Fontana colebantMolière,ioannes Racine,Nicolaus Boileau (qui nihilominus fabellas in opere »Art poétique« praeterierat) et praecipueFranciscus de Maucroix canonicus doctus. RexLudovicus XIV eum neglexit, cum Fontana publice fidelitatem Nicolai Fouquet ministri post eius dimissionem confiteretur. Fertur rex vel cooptationem in Academiam impedire voluisse.
Gravis morbus anno 1692 et clericorum imploratio Fontanam mirum in modum statim mutaverunt: scripta sua nimium levia eiuravit etSacrarum Scripturarum conversionem in animo habuit.
Opus affabre narratum et paulo obscenum praetitulatur »Contes et nouvelles«, annis inter 1665 et 1685 quinque in tomis editum; opus autem magnum suntapologi versibus liberis exarati »Fables« voluminum XXII (annis inter 1668 et 1695; anno 1867 editioni notissimae inerant delineationesGustavi Doré. Quamquam eorum argumenta e multis fontibus cerpta sunt, propter veritatem simplicitatemque narrativam, sanitatem moralem et genus scribendi perfectum excellunt. Insuper dramata XI scripsit necnon poemata parva sat multa.
Marc Fumaroli,Le Poète et le roi: Jean de La Fontaine en son siècle. Lutetiae: Fallois.ISBN 2-87706-218-X
Jürgen Grimm:La Fontaines Fabeln. Reihe: Erträge der Forschung, 57. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 1976ISBN 3-534-07128-X
Hermann Lindner:Didaktische Gattungsstruktur und narratives Spiel. Studien zur Erzähltechnik in La Fontaines Fabeln. Wilh. Fink, Monaci 1975, (= Romanica Monacensia; 10),ISBN 3-7705-1236-7
Gero Schäfer:Optimist und Pessimist am Krankenbett. Zu den Fabeln von Jean de La Fontaine. Reihe: Kölner medizinhistorische Beiträge, 61. Tenner, Feuchtwangen 1993ISBN 3-925341-60-9
Marie-Odile Sweetser:Parcours lafontainien. D’Adonis au livre XII des Fables. Narr, Tubingae 2004, (= Biblio 17; 150),ISBN 3-8233-6014-0